ROGERIO SAU8BURIEN8I EPI8C0P0 (24).
Buic recens, ut videfur, ad Salisburiensem episcopatum promoto, congratulatur; Hildebertus; eique Guidonii, qui ei in Ediesia Cenomanensi postea successit, eximias ad obsequium Ecclestse dotes commendat,
Virtuti gratulor, cui, sub solo rege nostro, suam video non deesse mercedero. Novit ille regiam mauum donativo 93 melius splendere quam sceptro, nec satis esse principi subditos exemplis ad bene agendum provocare, nisi provocentur et praemiis. Hinc est quod defoecati mores tui, summo donati sunt sacerdotio, quo nibil convenientius sanctorum vel remuneratio, vel materia est studiorum. Sane sana regis dispositio, quae Christi Ecclesiae nihil melius providere quam te, cujus et scientia B subjecti proficiunt, et patrocinio virtus ezsultat. Talem te pro nostro Widone (25) rogare decreveram, sed veritus sum ne quod per te facturus es, precibus extortum putaretur. Gratiora sunt beneficia, quae non alieno interventu, sed affectu spontaneo proveniunt. Praefatum tamen fratrem filiumque nostrum eo non debui defraudare testimonio, quod non minus vita quam litteratura promeruit. Unus ex nostra Ecclesia excerptus est, cui el ad fructum scientia et ad exemplum mores exuberant. Unus ille tibi pro multis erit,quoniam in illo uno multos magistros invenies. Porro diuturnior ejus apud te conversatio, pauca me super eo scripsisse.conclama|220|bit. Vale, roortemque non pluribus stadiis ab aula quam a lugurio distare memineris.
(23) Al. 3. Scripta an. 1102.
(24) Ita ms.Reg., 4103. Ms. Ebroic., 19 habet Rogerus, non Rogerius, et sic nominatur in Anglia sacra, parte 1, pag. 275, ubi sic de eo : Rogerus episcopus Salisberiae, Magnus diclus, Henrici I Angliae regis a secretis, primus post conquestum cancellarius, deinde episcopus, regni fldelis adminiter, zelantissimus episcopus, honorum spretor, etc., licet honoribus a rege abunde cumulatus. Concilio Londinensi a S. Anselmo, anno 1l02, ut a primate convocato, adfuit, teste Eadmero, cum aiiis episcopis, et Rogerus, sed tantum investitus, sicut et alter Rogerius, etiam invettilus, episcopus Herifordiensis. De Salisberiensi Heapfeldius, saec. XII. cap. 28, asserit eum eodem tempore fuisse Salisberiensem canonicum et magistrum scholarum. Lincolnien. canonicum, Rothomagensem item canonicum et archidiaconum, et Cenoman. scholiarcham, archipresbyterum et prflecenlorem. Nunquam tamen, inquit, eum sibi tanti honoris subripuit collectio. Sed quis credat Rogerium tot simul, et vel solo dissitarum regionura D situ, secum invicem repugnantia beneficia possedisse? Quis autem, si vere tot possedit, tot honores eum sibi ipsi non rapuisse non miretur? Quis demum existimet Hildebertum, virum vel summis pontificibus, vel regibus adulari nescium, hominem tot beneflciorum pondere pressum, et oppressum, ad animae periculum, tot laudibus celebrasse? A page igitnr mihi banc tot beneficiorum simul conservatorum fabulam, nullis aliis argumentis nixan, ad Ecclesiae scandalum confictam, ut optimi praesulis, ab aliis auctoribus pietate et officii pastoralis sedulitate celebris, famae inique detrahentem. Credatur potius Hildeberto, virum virtute eximium hac epistola praedicanti; nec tamen amicuro potentem palpanti, quem tandem monet non pluribus stadiia ab aula quam a tugurio mortem distare.
Notandum etiam quod in aniiquo codice ms. bibliothece Sancti Victoris Paris., n. 1041, inter plures episcoporum diversarum regionum catalogos, ann. circiter quingentorum, invenitur catalogus episcoporum Saresberiensium. quorum ulterius sic notatur: « Rogerius de Mortuis Vallibus Magnus scientia, et genere nobilis, de quo reperitur, quia cum devenisset ad euro... haereditas paterna et amici, causa prolis, providissent de nobili puella, ut eam duceret uxorem, et more solito, cum ipse et illa soli colloquium haberent, Magnus Rogerius decorem puellae approbans, dedit ei in consilio, quatenus Dei Filium acciperet sponsum, ipse vero alteram non sumeret sponsam, praeter virginem Mariam. Quod consilium illa amicis retulit, et ita tenuit, quod sanctimonialis effecta, et ipsa, succedenti tempore, praefuit abbatissa, et ipse episcopus factus, in Deo diligens eam, licet a longe distarent, dicebateam sponeam suam, causa sancae castitatis. Ita supra citatus catalogus. »
(25) Hic Guido non alius esse videtur. quam Guido de Stampis, (Orderico Guido.et Guiamarus,) qui, ut patet ez bac epistola, in ecclesia Cenoman. ab ipso Hildeberto educatus, Rogerio, ut amico.concessus, ut in ecclesia Salieberiae scholiarcham ageret, deinde ab Hildeberto revocatus, cum idem munus in Ecclesia Cenoman. aliquandiu exercuisset, demum archypresbyter et praecentor eflectus ; tandem Hildeberto in Turonensem arcbiepiscopatum translato, in ejus Cenomanensem catbedram suffectus est. Analect. tom. III, in Actis epp. Cenom.