Ad Stephanum episcopum Pansiensem, — Ut ecclesias S, Genovefae ab interdicto absolvat.
(Anno 1130-1143.)
[Mansi, Concil., XXI, 402.]
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri noslro Stephano Parisiensi episcopo, salulem et apostolicam benedictionem.
Olim fraternitati tuae scripsisse meminimus quatenus ecclesias S. Genovefae ab interdicto quo eas alligasti, salva justilia Ecclesiae Parisiensis, absolveres. Quod profecto nondum esse impletum tanto amplius miramur, quanto praefata ecclesia sub B. Petri tutela et protectione consistit. Cujus rei gratia dilectioni tuae per iterata scripta mandamus, ut ecclesias ipsas ab codem interdiclo absolvas ; postmodum vero, si quam te juslitiam habere confidis, congruo loco et tempore, quod justum fuerit consequeris. Rogamus praeterea charitatem tuam, quatenus si filius noster La., quem tibi procurandum commisimus, a te discessit, alio nostro Jo., cognomine Piccuto, in victualibus et aliis necessaria largiaris, eumque pro reverentia B. Petri attentius habeas commendatum.