Back to
Home >
Indices >
Index II.iii.1 of masters and schools >
Guy of Langres,
Lanfranc,
Robert of Paris,
Guarmundus,
Durandus de Anglia
Opiniones diversorum de 'sum' verbo substantivo
Wido Lingonensis dicebat hoc uerbum significare actionem in solo deo, ut cum dicimus 'Deus est', passionem uero in omnibus rebus cratis, sicut cum dicimus 'Homo est', 'Asinus est' et sic in ceteris. Et hanc sententiam uidetur traxisse a Mcrobio, qui dicit 'stare' significare actonem et passionem. Cum dicimus 'Homo stat', ibi 'stat' significat actionem, quia per se stat homo; cum uero dicimus 'Hasta stat', ibi significat passionem, quia non nisi infixa ab aliquo stare potest.
Lamfrancus archiepiscopus dixit hoc uerbum quo est 'sum' actionem tantum significre in substantiis, ut cum dicimus 'Homo est', 'Asinus est' et similia; passionem uero in omnibus rebus accidentalibus, que scilicet non per se sed per substantias existunt, sicut cum dicimus 'Albedo est' etc. Et idem quod Magister Wido inter deum et creaturas adtendit, hoc Lamfrancus inter substantias et accidentia.
Magister uero Ruobertus dixit hoc uerbum non habere substantias aliquas, sed potius substantiales differentias esse actionem illius uerbi, ut cum dicimus 'Homo est', hic 'est' significat rationalitatem et mortalitatem, et in aliis similiter.
Magister Garmundus dixit actionem illius uerbi esse substantias et accidentia. Cum dicimus 'Homo est animal', ibi 'animal' est actio uerbi illius quod copulat; cum uero dicimus 'Hic color est albedo', hic 'albedo' est actus illius uerbi, et sic in similibus.
Magister uero Durandus de Anglia dicebat hoc uerbum et actionem propriam et passionem propriam significare. His etiam uerbis, est, inquit, hoc uerbum non dicitur quod significet actionem uel passionem, sed significatiuum est actionis et passionis, id est potest utrumque significare. In quodam enim loco significat proprie actionem, ut hic 'Socrates est legens'; in quodam uero loco proprie passonem significat, ut hic 'Liber est lectus', et ita bene et proprie est uerbum, quia significatiuum est proprie actionis uel passionis. Et hic quidem melius sensisse uidetur.
Sources:
R. Hunt 1941-43 pp. 31-32, edited from the lost Ms, Chartres 209 f. 86v