Back to Home > Indices > Index II.iii.1 of masters and schools > Rainbert of Lille, Odo of Tournai

Herimanni De restauratione S. Martini Tornacensis

      1. Francorum regni sceptrum gerente rege Philippo, filio Henrici, filii Roberti, filii Hugonis Capeti, qui reges de stirpe incliti Karoli de regno expulit et principatum optinuit, fuit quidam clericus Aurelianensi civitate oriundus, patre Gerardo matreque Cecilia progenitus, nomine Odo. Hic a puericia studiis litterarum instanter intentus, intra tempus adolescentie tantum scientie est adeptus, ut nemini sui temporis Francigenarum in ea iudicaretur secundus; unde magistri potius quam discipuli nomine dignior habitus, primo in urbe Tullensi scolasticos docuit, deinde a canonicis beate Marie Tornacensis urbis evocatus, scole eorum magister constituitur; quam vere per quinquennium regens, adeo sui nominis opinionem dilatavit, ut non solum ex Francia vel Flandria seu Normannia, verum ex ipsa quoque longe remota Ytalia, Saxonia atque Burgundia clericorum caterve diversorum ad eum audiendum cotidie confluerent, ita ut, si civitatis plateas circuiens greges disputantium conspiceres, cives omnes, relictis aliis operibus, soli philosophie deditos crederes; iam vero, si scole appropiares, cerneres magistrum Odonem nunc quidem Peripateticorum more cum discipulis docendo deambulantem, nunc vero Stoicorum instar residentem et diversas que|275|stiones solventem, vespertinis quoque horis ante ianuas ecclesie usque in profundam noctem disputantem et astrorum cursus digiti protensione discipulis ostendentem zodiacique seu lactei circuli diversitates demonstrantem; a quibus cum plurima ei darentur, unus inter ceteros anulum ei dedit aureum, in quo hic versiculus decenter erat sculptus:
Anulus Odonem decet aureus Aureliensem.
Sed cum omnium septem liberalium artium esset peritus, precipue tamen in dialectica eminebat, et pro ipsa maxime clericorum frequentia eum expetebat. Scripsit etiam de ea duos libellos, quorum priorem ad cognoscenda devitandaque sophismata valde utilem intitulavit Sophistem, alterum vero appellavit librum Complexionum, tercium quoque de re et ente composuit; in quo solvit, si unum idemque sit res et ens. In hiis tribus libellis, sed et in ceteris opusculi suis, cum sese oportunitas interserit sui nominis proferndi, non se Odonem, sed, sicut tunc ab omnibus vocabatur, nominabat Odardum.
      2. Sciendum tamen de eodem magistro, quod eandem dialecticam non iuxta quosdam modernos in voce*, sed more Boetii antiquorumque doctorum in re discipulis legebat**. Unde et magister Rainbertus, qui eodem tempore in oppido Insulensi (Lille) dialecticam clericis suis in voce legebat, sed alii quam plures magistri ei non parum invidebant et detrahebant suasque lectiones ipsius meliores esse dicebant; quam ob rem nonnulli ex clericis conturbati, cui magis crederent, hesitabant, quoniam et magistrum Odardum ab antiquorum doctrina non discrepare videbant, et tamen aliqui ex eis more Atheniensium aut discrete aut audire aliquid novi semper humana curiositate studentes, alios potius laudabant, maxime quia eorum lectiones ad exercitum disputandi vel eloquentie, immo loquacitatis et facundie plus valere dicebant. Unus itaque ex eiusdem ecclesie canonicis nomine Gualbertus, qui postmodum monachus noster, deinde in episcopatu Catalaunensi abbas extitit, tanta sententiarum errantiumque clericorum varietate permotus, quendam phitonicum surdum et mutum, sed in eadem urbe divinandi famosissimum, secreto adiit, et cui magistrorum magis esset credendum, digitorum signis et nutibus inquirere cepit. Protinus ille, mirabile dictu! questionem illius intellexit, dexteramque manum per sinistre palmam instar aratri terram sciendis pertrahens digitumque versus magistri Odonis scolam protendens, significabat, doctrinam eius esse rectissimam; rursus vero digitum contra Insulense oppidum protendens manuque ori admota exsufflans, innuebat, magistri Raimberti lectionem nonnisi ventosam esse loquacittem. Hec dixerim, non quo phitonicos consulendos vel eis contra preceptum divinum arbitrer esse credendum, sed ad redarguendum quorundam superborum nimiam presumptionem, qui nichil aliud querentes nisi ut dicantur sapientes, in Porphirii Aristotelisque libris magis volunt legi suam adinventitiam novitatem quam Boethii ceterorumque antiquorum expositionem. Denique domnus Anselmus Cantuariensis archiepiscopus in libro quem fecit de Verbi incarntione non dialecticos huiusmodi clericos, sed dialectice appellat hereticos: Qui nonnisi flatum, inquit, universales putant esse substantias; dicens, eos de sapientium numero merito esse exsufflandos.
      3. Cum ergo magister Odardus pro scientia sua ubique laudaretur, tanta nichilominus in eo religionis polebat dignitas, ...

*) qui nihil aliud quaerentes quam ut dicantu sapientes, in Porphirii Aristotelisque libris sequuntur suam adinventitiam novitatem, quae infra leguntur, h.l. ponit Hist.
**) eorum expositionem sequens h.l. add. H.; sed reliqua huius capitis omisit.

Sources:

MGH SS IV pp. 274-275 (dMGH)