Back to Home > Indices > Index II.iii.1 of masters and schools > Gualo

Stephanus, episcopus Parisiensis, Epistolae 11 & 12

Epistola XI

Stephani ad Henricum archiepiscopum Senonensem. — Probat non posse absque suo assensu meiropolitanum Senonensem vocare ad tribunal suum causam cujusdam Galonis Parisiensis scholae magistri.
(Anno i154.)
[D. Lucas D'Achery, Spicil. t. III, p. 155.]

      Significavit nobis in litteris vestris sublimitas vestra quod placuit : quibus obtemperare minime contemnimus, sed terminos quos posueruni Patres nostri anliquos transgredi formidamus. Nunquam enim reverenda Patrum sanxit auctoritas, nusquam hoc servare consuevit antiquilas, ut aliarum Ecclesiarum causas alicui metropolitano liceat terminare, vel sine consensu illius episcopi, cui cura commissa est , judicia judicare. Unde scribit papa Calistus, quintus decimus a Petro , Benedicto frairi et episcopo: « Nullus meiropolitanus dioecesani Ecclesiam vel parochiam aut aliquem de parochia praesumat excommunicare, aliquidve agere absque ejus consilio vel judicio ; sed hoc observent quod ab apostolis ac Patribus et praedecessoribus nostris statutum et a nobis confirmatum est. » Iterum : « Si quis metropolitanus non quod ad suam solummodo propriam petinet parochiam sine consilio et voluntaie omnium comprovincialium episcoporum aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeaiur. » Iterum : « Nuilus alteriiis parochiam disponat aut ordinet aut judicet : quia sicut ordinatio, ila et ministratio et aliarum rerum dispositio prohibetur. » Radulfo siquidem Bituriceinsi archiepiscopo de re simili ita scribit papa Nicolaus : « Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus Narbonensis archiepiscopus, quod clericos suos eo inconsulto ad judicium tuum venire compellas, et de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus in invito quasi jure patriarchatus tui disponas; cum hoc nec antiquilas, cui Patres sanxere reverentiam, habeat : et auctoritates saccorum canonum penitus non habeat. »
      His igitur et aliis auctoritatibus muniti nolumus nec debemus ad praesens nostae et fratrum meorum Ecclesiis inauditam novitatem inducere, et earum jura antiquitus statuta permutare. Hoc dicentes non instruimus prudentiam vestram, quae satis novit plura de paucis colligere, nec tollimus quin possint metropolitani episcopos comprovinciales convocare et quae praecipienda sunt praecipere, sed antiquum jus pro parvitaie nostra volumus conservare. Unde non satis mirari possumus quod verba G. fallacia et R. nobis inobedientes suscipitis, cum causam istam a nobis ipsis et a religiosis viris veraciter audieritis, et manifestam ejus culpam, si placet, plenius ipsi cognoveritis. Pro illius itaque irrationabili et non canonica invitatione |1419| (quam nullius ponderis esse, quando et ubi oportuerit , manifestissime monstrabimus ) ante vestram, quam valde diligere et honorare volumus, praesentiam ad praesens ire visum fuit nobis non esse opus, cum per nos tam sibi quam scholaribus suis plenariam justitiam obtulerimus, et ad ullimum in praesentia domni papae, ad quem hujus causae finis maxime spectat, invitati fuerimus. Mandatum etenim sedis apostolice habuimus, cujus aucloritale tam Algrinum quam omnes res suas sibi retinet et niunit. Insuper et vobis ei nobis praecipitur ne super eo ab aliquo judicetur, sed potius apostolicae sedis judicio omnis ejus causa decidalur. Cum igitur ejus causa ad domni papae audientiam fuerit invitala; et a nobis, ut ante ipsius praesentiam monstrabimus, huc usque rationabiliter sit tractata, qnod juste fecimus, salva reverentia vestra, quia sine contemptu domni papae facere nequimus, et eo inconsulto, relaxare non audemus. Redeat ergo ad se mansuetudo vestra, et ne in amicnm subito insurgat, indignationem suam erga nos compescat, qui sic parati sumus vestrae parere amicitiae ut honorificemus ministerium vestmm satisfaciendo justitiae. Valete in Domino Deo. Valele in Christo.

Epistola XII
Stephani ad legatum sedis apostolicae. — Gualonem ejusque sectatores excommimicatos ahsolvere non posse ante satisfactionem contendit.
(Anno ll34.)
[Ibid., p. 457.]

      Visis litteris vestris non minimum doluinins, supramodum moti sumus suggeri vobis posse quod vos nolumns exaudire. Novit siquidem curia nostra, novit Parisiensis Ecclesia, utpote quod vidit ei audivit, quoniam litteras vestras nobis missas in praesentia Gualonis legi fecimns, et quod mandastis, si voluisset, fecissemus. Ipse aulem non in cansa sua sed in arcbiepiscopi et dapiferi fisus potentia contempsit, et ad contemptum Dei et nostrum legit. Nos vero cum rege et episcopis habuimus consilium quid super hoc esset agendum ; et quia juxta eorum condictum in clericos et parochianos nostros sententiam dedimus; et quia defuerunt audiiores, Gualonem silere compulimus. Videat itaqiie dilectio, videat vestra discretio si inobedientes et ideo mortuos et fetentes, quos juste legavimus, ante discussionem, ante satisfactionem soivere debeamus, maxime cum domni papae praecepto et auctoriiate sententiam excommunicationis nos promulgasse constiterit. Ipse enim domnum Algrinum suscipit in protectionem suam, et nobis injungit ut de malefactoribus suis plenariam ei faciamus justitiam; et si qua forte super eo causa emerserit, sibi emancipavit, et in curia Romana finiendum statuit : sicut in litteris ejus, |1420| quas vobis mittimus, videbitur, si diligenter inspiciantur. Et quia super domni papae statuto et sententia nolumus auferre aut unum apicem aut unum iota, juxta Gualonis invitationem in festo sancti Andreae Romam statuimus ire, si interim congrua satisfactione non deleverit quod in nobis, imo in domino papa contumaciter commisit. Quod si vultis et si consulitis causam istam tractari in curia vestra et vos terminare, non renuimus. Sciatis procul dubio qnoniam nos temere periculis non offerimus, imo, quantum in nobis est, declinamus. Attamen et Alpium asperitatem et viae longitudinem parvipendimus, ut primae sedis et Romani pontificis digniias, quantum ad nos spectat, conservetur ; et ne in aliquo per nos Romana aucloritas minuatnr. Unde paternitatem vestram suppliciter exoramus ut quod juste, quia domni papae et episcoporum consilio fecimus, interim stare permittatis, nec mutari praecipiatis donec in Romama aut in vestra discutiatur audientia, si consulitis, sicut diximus, et Gualo in sua pertinacia perseveraverit, et Ecclesiae Romanae non satisfecerit. Scimus procul dubio et scitis pro certo quoniam Parisiensis Ecclesia et omnes personae, una excepta, tuebuntur eam causam si vestram pervenerit ad audientiam. Et quoniam epistolari brevitate omnem negotii nostri qualitatem non possumus comprehendere , legatos nostros, canonicos videlicet Parisiensis Ecclesiae dirigimus sanctitati vestrae, ut cum mora et pcrspicaci diligentia jus nostrum possitis ad plenum cognoscere.

Sources: