BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Berlin Phillipps 1786, ff. 1v-3r

f. 1v, excerpts from in H2

      Intentio periermenias a praedicamentorum in denariam multitudi/nem numerositate collecta distat quod illic tantum de numero / significantium uocum queratur, quibus significatiuis uocibus intellectus / animi designantur, quae sunt scilicet simplicia quidem nomi/na et uerba, ex his compositae oraciones. Praedicamentorum inten/tio est hec: de significattiuis rerum vocibus dicere in tantum / quantum eas medius animi significat intellectus. Uocis / enim `quaedam qulitas est nomen et uerbum, quae´ nimirum illa ipsa .X. praedicamenta significant. / Decem namque praedicamenta nunquam sine aliqua uerbi qualitate / uel nominis proferuntur. (= Boethius, inH2, I-7, p. 7.18-31)
      ‘Omnis est non iustus homo’ idcirco / ‘nullus homo iustus est’.
In his contrariis, in quibus nulla / medietas est, idem negatio ualet quod etiam priuatio; / in his, in quibus quedam medietas est, affirmatio priuato/ria et negatio non idem singnificant. / (= Boethius inH2, VI-14, p. 469.10-13)


f. 2r-v, excerpts from Notker der Deutsche

From Notker's Distributio for the identification, see King and Tax 1996 p. xxxvii.

      Quid est uia? Forte uia est quantitas, quia / uidetur esse linea quae ducit de loco ad / locum. Nam et latitudo quae uidetur in uia circa / illa lineam, et ipsa non habet latitudinem sed longi/tudinem. Inuisibilis etiam. Via enim quae uidetur non / est ipsa linea sed contritio et superfitiei demolitio ex / uestigiorum imp()ssione facta. (= Distributio, p. 44.7-15)
      ¶ Species et forma / in corpore. ideoque qualitas. Quid est vultus? In/stabilitas et immutacio, quae cernitur in facie. / Ergo faties ad formam vultus ad affectionem perti/net, quae sunt speties qualitatis. (= Distributio, pp. 44.15-45.2)
      Suffecti successo / res dicuntur. (Cf.Distributio, p. 30.14)
      Tabellarius qui tabulas patrum ima/ginibus depictas nobilibus rome attulit. (= Distributio, p. 26.1-2) |2v|
      Chiliarchi dicuntur eo quod mille praesint. / (= Distributio, p. 30.6)

From Notker's De partibus logicae for the identification, see King and Tax 1996 p. lxx.

      Quid consideratur in primis analiticis? Sillo/g`g´istica, que est communis regula omnium / sillogismorum necessariorum et probabilium ka/`te´goricorum et ypotetikorum. (= De partibus logicae p. 190.9-12)
      Quid tractatur in / secundis analiticis? Apodictica, id est demonstra/tiua, quae demonstrat ueritatem et necessa/rios sillogismos. (= De partibus logicae p. 190.12-15)
      Quid in topica? Dialetica, / id est xvi loca argumentorum. (= De partibus logicae p. 190.15-16)


f. 3r, excerpts from Cicero and Alcuin

      ¶ Inter locos proprios atque communes hoc interest. Proprium sunt quibus / ni<si> accusator nemo potest uti; et hi sunt quibus nemo ni<si> / defensor potest uti. Communes sunt qui alia in causa ab reo, / alia ab accusatore tractantur. (Cf. Cicero's Rhetorica II.9)

      ¶ Nam ut in castris mi/les, sic in domo orator debet erudiri, ut quod solus / exereuerat, inter multos facere non formidet. Ac / etiam necesse est ut domesticus usus cauere incipiat / quod publicus conuentus detrahere possit. Nec enim in honestis uerbis inter suos uti debet, qui honestis inter / alienos loqui desiderat. (= Alcuin’s Rethorica, PL 101, 943A)