BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Bern 265 ff. 36r-37r,
Praefactio ad Perihermenias Apulei = Etymologiae II.xxvii.1-xxviii.22


      {Etym. II.xxvii. (1) <S>equitur dehinc liber perier menias subtilissimus nimis et per uarias formas iterationesque cautis/simus, de quo dicitur: aristoteles quando peri ermenias scriptitabat, calamum in mente / tingebat. /
      (2) <O>mnis quippe res, quae una est et uno significatur sermone, aut per nomen significatur aut per / uerbum. Quae duae partes orationis interpretantur totum, quicquid conciperit(!) mens / ad eloquendum. Omnis elocutio enim conceptae rei mentis interpres est. (3) Hanc aristoteles, / uir in rerum expressione et faciendi(!) sermonibus permissimus, perier miniam nominat, / quam interpretationem nos appellamus, scilicet quod res mente conceptas, prolatis sermonibus / interpretetur: per catafasin et apofasin id est adfirmationem et negationem. Per adfirmationem / ut ‘homo currit’, per negationem ut ‘homo non currit’.
      (4) In his itaque perier meniis supradi/ctus filosophus de semptem speciebus tractat, id est de nomine, de uerbo, de oratione, de enuntiati/one, de adfirmatione, de negatione, de contradictione. (5) Nomen est uox significatiua / secundum placitum sine tempore cuius nulla pars est significatiua separata, ut ‘Socrtes’. Verbum / est quod significat tempus cuius pars nihil extra significat sed semper eorum quae de altero dicuntur. |36v| Nota, ut cognat(!) disputat. Oratio est uox significatiua cuius parcium significatiuum est, / ut ‘Socrates disputat’. Euntiatiua oratio est uox significatiua de eo quod est aliquid vel non est, / ut ‘Socrates est’ ‘Socrates non est’. (6) Adfirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut ‘Socrates est’. / Negatio est alicuius ab aliquo, ut ‘Socrates non est’. Contradictio est adfirmationis et negationis op/positio, ut ‘Socrates disputat’ ‘Socrates non disputat’.
      (7) Vtilitas perierminiarum haec est / quod ex his interpre`tamen´tis sillogismi fiunt, unde et ana lactica(!) pertractatur.} /

      {Etym. II.xxviii DE SILLOGIS MIS DIALECTICIS /
      (1) Sequuntur dehinc dialectici syllogismi, ubi totius eius artis utilitas et uirtus ostenditur. Quorum / conclusio lectorem plurimum iuuat(!) ad ueritatem inuestigandam, tantum ut absit ille error / decipiendi aduersarium per sophismata falsarum conclusionum.
      `Prima formula´ (2) Formulae cathegoricorum, / id est praedicatiuorum sillogismorum, sunt tres.
      (3) Primae formulae modi sunt nouem. /
      `I´ Primus modus est qui conducit id1 est qui colligit ex uniuersalibus dedicatiuis, dedica/tiuum uniuersale directim2, ut
           omne iustum honestum,
           omne honestum bonum, /
           omne igitur iustum bonum. (4) `II´ Secundus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiuis / et abdicatiuis abdiatiuum uniuersale directim, ut
           omne iustum honestum,
           nullum hone/stum turpe,
           nullum igitur iustum3 turpe. (5) `III´ Tercius modus est qui conducit ex dedicatiuis / particulari et uniuersali dedicatiuum particulare directim, ut
           quoddam iustum hone/stum,
           omne honestum utile,
           quoddam igitur iustum utile.
      (6) `IIII´ Quartus modus est qui con/ducit ex particulari dedicatiuo(!) et uniuersali abdicatiuo(!) abdicatiuum particulare dire/ctim, ut
           quoddam iustum honestum,
           nullum honestum turpe,
           quoddam igitur iustum / non est turpe.
      (7) `V´ Quintus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiuis particuare / dedicatiuum per reflexionem, ut
           omne iustum honestum,
           omne honestum bonum, /
           quoddam igitur bonum iustum. (8) `VI´ Sextus modus est qui conducit ex uniuersali dedica/tiuo(!) et uniuersali abdicatiuo(!) abdicatiuum uniuersale per reflexionem, ut
           omne iu/stum honestum,
           nullum honestum turpe,
           nullum igitur turpe iustum.
      (9) `VII´ Septimus / modus est qui conducit ex particulari et uniuersali dedicatiuo dedicatiuum par/ticulare per flextionem(!), ut
           quoddam iustum honestum,
           omne onestum utile,
           quoddam `igitur´ utile iustum.
      (10) `VIII´ Octauus modus est qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedicatiua / particulare abdicatiuum per reflexionem, ut
           nullum turpe honestum,
           omne honestum / iustum,
           quoddam igitur iustum4 non est turpe.
      (11) `VIIII´ Nonus modus est qui conducit ex uniuer/sali abdicatiua et particulari dedicatiua abdicatiuum particulare per reflexionem, ut
           nullum tur/pe `h´onestum,
           quoddam honestum iustum,
           quoddam igitur iustum non est turpe.
      (12) `Secunda formula´ Formulae secundae / modi sunt .iiii.
      `I´ Primus modus <est> qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum / uniuersale directim, ut
           omne iustum honestum,
           nullum turpe honestum,
           nullum igitur turpe iustum. /
      (13) `II´ Secundus modus est qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedicatiua abdicatiuum uniuersale / directim, ut
           nullum turpe honestum,
           omne iustum honestum,
           nullum igitur turpe iustum. (14) `III´ Tercius / modus est qui conducit ex particulari dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum particu/le(!) directim, ut
           quiddam(!) iustum honestum,
           nullum turpe honestum,
           qui`d´dam(!) igitur iustum non est turpe. /
      (15) `IIII´ Quartus modus est qui conducit ex particulari abdicatiua et uniuersali dedicatiua abdicati/uum particulare directim, ut
           quoddam iustum non est turpe,
           omne malum turpe,
           quoddam / igitur iustum non est malum. (16) `Tertia forma´ Formulae terciae modi sunt vi.
      `I´ Primus modus est qui condu/cit ex dedicatiuis uniuersalibus dedicatiuum particulare tam directim quam reflexim, ut /
           omne iustum honestum,
           <omne iustum bonum>,
           quoddam igitur honestum bonum,
           vel quoddam bonum honestum.       (17) `II´ Secundus / modus est qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum particulare / directim, ut
           quoddam iustum honestum,
           omne iustum bonum,
           quoddam igitur honestum bonum. |37r|5
      (18) `III´ Tertius modus est ex dedicatiuis uniuersali et particulari dedicatiuum6 / particulare directim, ut
           omne iustum honestum,
           quoddam iustum bonum,
           quoddam igitur honestum / bonum.
      (19) `IIII´ Quartus modus est qui conducit ex uniuersali dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum par/ticulare directim, ut
           omne iustum honestum,
           nullum iustum malum,
           quoddam igitur honestum / non est malum.
      (20) `V´ Quintus modus est qui conducit ex dedicatiua particulari et abdicatiua uniuer/sali abdicatiuum particulare directim, ut
           quoddam iustum honestum,
           nullum iustum malum,
           quod/dam igitur honestum non est malum.
      (21) `VI´ Sextus modus est qui conducit ex dedicatiua uniuersali / et abdicatiua particulari abdicatiuum particulare directim, ut
           omne iustum honestum,
           quoddam / iustum non est malum,
           quoddam igitur honestum non est malum.
      (22) Has formulas categoricorum syllogismorum, / qui ple`ne´ nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et que subtilius / sunt tractata cognoscet. Distincta enim atque considerata ad magnas intellegentie uias lectorem, / praestante Domino, utiliter introducunt7.}
      EXPLICIT PRAEFATIO.

1 id e(st) p.c. et idem a.c. B
2 directim] directum a.c. B
3 iustum turpe] turpe iustum et transportanda indicavit B
4 iustum non est turpe] turpe non est iustum et transportanda indicavit B
5 || + [omne iustum bonum] B
6 dedicatiuum + [particulari] B
7 introducunt + [introducunt] B