¶ quid sit esse enunciationis? In ea veritatm vel falsitatem repperiri. /
¶ Et quis hoc non iure culpet, posse eam orationem, quae una est intermissione / proferendi, fieri multiplicem, cum continuatio proferendi unam / non faceret quae multiplex est per naturam? Conditio tenet / vim veritatis aut falsitatis in conditionalibus propositionibus. /
¶ Unum et multiplex ad significationem. Simplex et compositum ad / conpositionem ex terminis. Una composita, alia est composita / ex terminis in coniunctis ut ‘animal rationale mortale est homo’, / alia ex propositionibus coniunctis ut ‘si dies est, lux est’.
¶ Omne compo/situm atque omne aequivocum vel suis partibus vel suis significatis / definiri potest. Nomine res aut per se subsistens aut tanquam per se / subsistens. Verbo vero accidens aut velut alii / accidens designatur.
¶ Duplex est modus unarum et multipli/cium propositionum, quod vel simplices sunt vel compositae. Ideoque, quamvis suf/ficeret ad descriptionem multiplicis quae plura et non unum, / subdidit tamen vel in coniunctae (Periherm. 5 p. 9.1) ut notetur duplex modus mul/tiplicis et per unum membrum subintelligitur aliud. /
¶ Causa alia rationativa, alia inpulsiva. Causa alia finalis, / alia forma(lis), alia effi(ciens), alia materialis. Huius tria menbra sub duobus / prioris includuntur; r(ati)oat(iv)a causa, id est quod finalis. Inpul/siva, id est quod effi(ciens) et quod for(malis). Quod alii materialem causam / vocaverunt, Tullius facultatem vocavit.
¶ Grammatica. /
¶ Minima autem quantum ad totam etc (Inst. Gr. I.3 p. 6.7).
Totam comprehensionem vocis / literatae appellat perfectam et generalissimam enumeratio/nem partium vocis literatae. Dicitur autem generalissima enumera/tio, cum subprema genera aliquarum rerum in enumerati/one ponuntur. Perfecta vero, cum nullum genus necessarium / dimittitur. Cum igitur sint infinitae partes vocis litera/tae, genera tamen earum continentissima enumerari possunt, / cum dicitur ‘vocis li(teratae) partes sunt litera, syllaba, dicti<o>, oratio’. Si autem in maiori numero distribuantur partes v(ocis) l(iteratae), fiunt / ipsae partes minus generales; et ita non est generalissima enu/meratio, ut si dicam ‘v(ocis) l(iteratae) partes sunt litera brevis, litera producta, / syllaba, dic(tio), oratio’, ecce adauctus est, sed generalitas par/tium diminuta est. Item minorem numerum posuero, non erat / perfecta enumeratio, ut si dicam ‘v(ocis) l(iteratae) sunt partes litera / et dictio’. Ad hoc igitur ut perfecta et generalissima sit enumeratio / partium v(ocis) l(iteratae), necesse est illa quatuor colligi, inter quae quattuor / minimum est litera. Si autem auxeris numerum partium / et minus generales divisionem feceris, ut nos supra fecimus, / erit quidem omne minimum littera; sed non omnis litera erit mini/ma, quia sola brevis. Ideo ergo cum dixit minima, dixit hoc quantum / ad totam i.e. secundum perfectam et generalissimam comprehen/sionem v(ocis) l(iteratae). Comprehensio autem v(ocis) l(iteratae) nihil aliud est / nisi enumeratio partium eius; quae si fuerit tota, i.e. perfecta / et generalissima, necesse est in illa poni illa quatuor / quorum quod minimum est, litera est.
Ad hanc(6.8) i.e. secundum hanc etiam lon/gissimae vocales minimae sunt, de quibus minus videtur |4va| quia continentur sub eo quod minimum est in comprehensione illa. Et quid/quid convenit continenti, et contento eius cuilibet. Sed continenti conve/nit, ut dicatur minimum. Quare et hoc cuilibet eius contento conveniet, / scil. tam corruptae quam productae literae.
Vel quod brevissimum est etc(6.9) q.d. si / nulla fiat enumeratio partium vocis literatae, sed resolvatur vox / in partes suas. Litera tamen reperietur minima pars eius, quia indivisi/bilis. Et omne indivisibile bevissimum est omnium i.e. minima pars eorum / quae dividi possunt. Literae enim insecabiles sunt, cum cetera sint divisi/bilia. Et ideo minimae dicuntur in resolutione v(ocis) li(teratae). Et ita duobus / modis dicitur hic minimum: primo quantum (] q(uan)to B) ad perfectam et generalissimam p(artem) / v(ocis) l(iteratae), secundo quantum ad resolutionem. /
¶ Quaeritur de optativis (] optans B) orationibus et similibus an significent intellectum / simplicem vel compositum.
Simplicem autem non videntur significare, quia / sunt compositae orationes. Restat ergo ut compositum significent. Sed quaeritur / quem.
Si dicatur ‘Utinam legerem’ significare me optare legere, / hoc autem verum est vel falsum, ergo videbitur optativa oratio verum vel falsum signi/ficare, quod falsum est.
Quare dicamus quod optativa oratio optationem signi/ficat. ‘Optatio’ autem et ‘inp(er)atio’ nomina sunt intellectuum compositorum, / sed non verorum vel falsorum.
¶ Litera est vox etc (Inst. gr. I p. 6.10). Dat aliam diffinicionem literae.
Sed utraque definitio / videtur convenire dictionibus ex una litera constantibus. Ad quod dicimus / quod cum in una definition(e) sit minima, in altera sit (+ [minima] B) / individua, in utraque debet intelligi carens significacione. /