BACK to
Home > Indices > Index O of all MSS
                          > Index III.2 > Index III.2 Type O
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Bern A 92 no. 34 f. 5r-v


DE SEPTEM LIBERALIBVS DISCIPLINIS

      <A.> Hae artes cur libera/les dicuntur?
      M. Quia eas illi tantum inuenerunt qui libros fecerunt, uel / certe liberales* quae in libris scribuntur.

* liberales quae] lib(er)alesq(ue) B

      A. Harum disciplinarum quae est prima? /
      M. Grammatica.
      A. Quid est?
      M. Grammatica est sc`i´entia recte loquendi / et origo et fundamentum liberalium litterarum.
      A. Haec ars quando inuenta / uel cur?
      M. Haec in disciplinis post litteras communes inuenta est. / Ideo ut iam qui didicerant litteras, per eam recte* loquendi rationem scirent. A. / Grammatica ubi nomen sumpsit?
      M. Grammatica autem a litteris / nomen accepit. Grammatica autem greci litteras uocant.

* recte] re[R]cte B

      A. Quae est secunda? /
      M. Rethorica.
      A. Quid est rethorica?
      M. Rethor`ic´a est bene dicendi / scientia in ciuilibus questionibus ad persuadendum iusta et bona.
      A. / Vnde dicitur rethorica?
      M. Dicta autem rethorica apellatione apo to / rethoresyn id est a copia locutionis. Resis enim apud grecos, locutio dicitur. / Rethor autem orator dicitur vel uocatur.
      A. Hanc artem quis reperitur?
      M. / Haec autem disciplina a grecis inuenta est, id est a gorgia, aristhotils(!), / ermagora.
      A. Qui transtulerunt eam in latinum?
      M. Translata est / autem in latinum a tullio et quintiliano.

      A. Quae est tertia?
      M. / Dialectica.
      A. Quid est dialectica?
      M. Dialectica est discipli/na ad disserendas rerum causas inuenta.
      A. Quis eam inuenit? /
      M. Hanc quidem primi philosophy in suis dictionibus habuerunt. / Non tamen ad artis redire peritiam. Post hos aristhotiles ad regulas / quasdam huius doctrinae argumenta perduxit, et dialectica num/cupauit.
      A. A qua ratione?
      M. Pro eo quod in ea de dictis disputatur. / Nam lecton dictio dicitur.

      A. Quae est quarta?
      M. Arismetica*.
      A. / Quid est aritmetica**?
      M. Aritmetica est disciplina numerorum. / Greci enim numerum erit mon uocant.
      A. Qui hanc disciplinam / repperit?
      M. Apud grecos hanc artem primum phitagoran au/tumant conscripsisse, ac deinde a nicomachodi fusius(!?) esse disposita. /
      A. Qui transtulerunt eam in latinum?
      M. Primus apulegius in lati/num eam transtulit. Deinde boecius.

* Arismetica] Arismatica a.c. B
** aritmetica] arigmatica a.c. B

      A. Quae est quinta?
      M. / Musica.
      A. Quae est musica?
      M. Musica peritia modulationis |5v| sono cantuque consistens.
      A. Quare dicitur musica?
      M. Musica dicitur per / diriuationem a musis?
      A. Musae cur dicuntur?
      M. Muse autem appellatae / apo tomason id est a querendo, quod
      per eas sicut antiqui uoluerunt uis car/minum et uocis modulatio quereretur. A. Quis musicam inuenit?
      M. / Moyses dicit: Repertorem musicae artis fuisse tubal, qui fuit de stir/pe cain ante diluuium. Greci uero phitagoran dicunt huius artis / inuenisse primordia.
      A. Vnde?
      M. Ex malleorum sonitu, et / cordarum extensione percussa.
      A. Sunt adhuc alii inuentores / huius artis?
      M. Alii lim(er)u(m), thebeu(m), et zetu(m), et amphian in musi/ca arte primos claruisse fuerunt.

      A. Quae sexta?
      M. Geometrica. /
      Geometrica quid est?
      Geometrica est disciplina quae mensuras / dimensionesque comlectitur.
      A. Geometrica unde nomen accipit? /
      M. Geometrica enim de terra et de mensura nuncupata* est.
      A. Geome/trica quis primum repperit?
      M. Geometrica primum ab etyptiis esse / reperta dicitur.
      Quomodo?
      Inundante autem nilo et omnium possessionibus / limo obductis initium terrae diuidendae per lineas et mensuras / nomen arti dedit.

* nuncupata] nu(n)cupat(ur)a B

      A. Quae est septima?
      M. Astronomia.
      A. / Quid est astronoia?
      M. Astronomia est astrorum lex quae cur/sum siderum et figuras abitudines stellarum circa se et circa terram / indagabile ratione percurrit.
      A. Qui sunt inuentores huius / artis?
      M. Astronomiam primi egypti `i´nuenerunt.
      A. Inter astro/nomiam autem astrologiam quid differt?
      M. Astornomia caeli con/uersatio, ortus, obitus, motusque siderum continens. Astrologia uero / partim naturalis, partim supersticiosa est. Sed abraham instituisse / egyptios astrologiam iosephus auctor adfirmat. Greci autem / dicunt hanc artem ab atlante prius excogitatam.