} .x. memoratis superius praedi/camentis {inP2 pp. 222.14-223.3 esse praedicaretur. Omnia enim quae superius enumerata sunt, genera / esse dicuntur. Ita discussit ac repulit, dicens: non omne commune nomen com/munem etiam formare substantiam, nec ex eo debere genus esse commu/ne arbitrari, quod de aliquibus nomen commune praedicetur. Quibus enim diffi/nitio communis nominis conuenit, illa communis nominis uere species diiu/dicabitur; et cum nullo uocabulo uniuoce praedicantur quibus / conuenit, uox his communis tantum est, nulla uero substantia. /
Id autem manifestius declaratur exemplis, hoc modo. Animal / hominis atque equi3 genus esse dicamus. De[be]mus igitur animalis / diffinitionem quae est substantia animata sensibilis. Hanc / si ad hominem reducamus, erit homo substantia animata / sensibilis. Nec ulla falsitate diffinitio maculatur. Rursus} |Cetera desunt|
1 diuiduntur] d(icu)nt(ur) C
2 in] a(n) in C
3 equi] æqui C