Ingenium est uis / animi insita ei naturaliter.
Studium est uehemens aplicatio animi ad ali/quid agendum cum assidua uoluntate.
Uirtus est habitus mentis bene dis/posite.
Iusticia est rectitudo mentis propter se seruata.
Temperantia est / h(abitus) m(entis) b(ene) d(isposte) contra uoluptates.
Fortitudo est h(abitus) m(entis) b(ene) d(isposte) `contra molestias.
Prudentia est h(abitus) m(entis) b(ene) d(isposte)´ ubi magis emi/net discrecio.
Ueritas est rectitudo mente sola perceptibilis.
Locus est / sedes argumenti, uel locus est unde trahitur conueniens argumentum ad pro`p´ositam / questionem.
Pro`po´sitio est oratio significans uerum uel falsum.
Questio est / dubitabilis propositio.
Conclusio est propositio aprobata argumentis.
Sillogismus / est oratio in qua positis quibus`dam´ concessis aliud quiddam per concessa euenire necesse est / quod sint illa quae concessa sunt.
Inductio est oratio per quam fit progressio a particularibus / ad uniuersale uel ad particulare.
Entimema est festinata conclusio.
Animal / substantia animata sensibilis.
Substantia est quod omnibus accidentibus possit esse sub/iectum.
Philosophia amor sapientie.
Casus est `in dia(lectica)´ imflexio a principali / nomine in aduerbium.
Coniugata `in dial(ectica)´ inflexio a principali nomine in aliud nomen.
Partes `in dial(ectica)´ sunt / quarum conuentu effi`ci´tur totum.
Cognitio peccati est quidam radius superne lucis / cecitatis humane nature ignorantiam expellens.
Timor est angor / animi ne compleantur cum cupisentias carnis complescens.
Disciplina est / competens informatio ad id quod est utile vel honestum.
Prudentia est h(abitus) animi / per quam unicuique nostrum ad ea quae nocitura sunt declinanda cautela adhibetur / et ad profitura eadem patrocinantem precingimur.
Erudicio est h(abitus) animi quae mala / resecanda demonstrat et nedenuo pullulent adiuuat.
Iusticia est / h(abitus) animi qui sic exterioris hominis actus modificat ut profectum interioris non praepediat. /
Iudicium est iusta diremptio circa res subiectas tam corporeas quam incorporeas. /
Equitas est que nec maiora minori nec minora maiori pondere.
Iusti/cra est nature iure sua seruare proximo quod nobis uolumus fieri facere. /
Beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectimus.
Liberum ar(bitrium) / est ar(itrium0 potens rectitudinem ulountatis seruare propter ipsam rectitudinem. |119v|
Uoluntas recta est quae apetimus recte honesteque uivere.
Prudentia / est apetendarum rerum scientia.
Fortitudo est animi affectio qua omnia incom/moda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus.
Temperan/tia est a(nimi) af(fectio) cohecens apetitum ab his rebus quae turpiter apetuntur. /
Iustitia est uirtus qua sua cuique trib`u´untur.
Dolor est sensus diuisionis / et corruptionis impatiens.
Sacramentum est sacrum signum.
¶ Sichem interpretatur / humerus uel labor.
Signum est res praeter / speciem quod ingerit sensibus aliud aliquid ex se faciens in cognitionem / uenire.
Astutia est que paruulum erudit abesse uitens a longe sibi ---/statum praeparat in bonis agendum.
Scientia est quae sibi subiectum rationi / percipiende idoneum atque uiriliter informat ac demum leuans se super / se et praemnens rationi intellectus fit capax.
Intellectus est h(abitus) animi / qui totum id quod scientia rationabilis faciendum seu fugiendum / de liberat superexcellenti consideratione procul errore a moto / duiduicat.
Parabila est prouerbium vel similitudo per quod corda sim/plicium ad id quod intellectu dificile `est´ similitudine terminata, fa/cile capessendum introducuntur.
Enigma est obscura sentencia quae / multo ratiocinanti omnis circuitu uehementer indiget quoad usque / querenti dilurescat.
Bonus est qui tantummodo legem nat
Iustus est / qui lige naturali obsecundat et bonis actibus in uiglat.
Malus est / qui secundum ineuntis etatis excursus quid bonum sit, quid malum inchoat / discernere, nec tamen audaci pede prosilit adhuc ad malum opus / agendum quod inspicit nisi uoluntate.
Impius est qui iuxta mensuram / notionis utpote nque deum umens nec hominem reuerrens / concupitam maliciam prosequi uehementer festinat.
Uia malorum / est animam suam facere uenalem et ab his quae deus prohibet / fieri aut uix aut nunquam recedere amor rerum terrenarum. |120r|
Uiscus est spiritualium pennarum.
Pax transitoria est quoddam ustigium / pacis eterne.
Misericordia habitus animi modo condolens animae penitenti, / modo condo(lens) non penitenti quatinus ad m(isericord)iam suum et ualeat reuocare. /
Disciplina est h(abitus) animi cuius austeritate commota fecoces motus animi re/primuntur et edomantur uel informitas morum formabilis iuxta decre/tum salomonis informosam spem transmutatur.
Predicatio / est quasi de qua agit.
Stultus est qui astruit se rem sire qui nescit nec potest / sibi persuadei quin sciat quod penitus ignorat.
Impudens est qui sine / praeiudicio perscpicue rationis rem, qui acturus est tanquam praesumtor disponit. /
Arrogans est qui sibi ascribit ea quae non habet.
Superbus qui de his que / sibi uidetur habere super extollitur.
Perseuerentia est in re bene conside/rata stabilis et perpetua permansio.
Silo, missus.
Samaria custodia eorum.
Is/mael, audiciodei.
Hathania, donum domini uel dedit dominus.
Maspha, / spec(u)la uel de specula.
Godolia, magnificus deum.
Aicham, frater meus / surgens.
Baana uenit respondens.
Reccab, qua driga.
Remm/on sullimitas.
Radmod uisio mortis.
Herotita puteus.
Is/boseth uir confusionis.