¶ Notitia istorum quinque, scilicet generis, speciei, differentiae, proprii, et accidentis, est necessaria ad Praedicamenta / Aristotelis. Agit enim in eis qualiter genus praedicatur de specie et species de individuis et sic per cetera .iiii ad eorum notitiam praedicamentorum / necessaria est istorum quinque cognitio.
¶ Est enim necessaria a<d> definitionum assignationes. Diffinitionum namque alia substantialis, / alia accidentalis. Substantialis est illa quae incipit a genere et desinit in substantiales differentias, ut homo est animal rationale mortale. Accidentalis est illa / quae incipit ab accidenti, ut color <est> faciens album.
¶ Et est necessaria ad divisiones faciendas, quia divisionum aliae secundum se / considerantur, aliae secundum accidens. Secundum se aliae totius in partes, aliae generis in differentias vel species, aliae [in] vocis aequivocae <in> signifi/cationes. Divisio generis in differentias, ut animalium aliud rationale, aliud inrationale. Divisio generis in species, ut animalium aliud / homo, aliud asinus. Divisio totius in partes, quando aliquid totum vel integrum dividitur in partes, ut domus alia pars tectum, / alia paries, alia fundamentum. Divisio vocis aequivocae in significationes, ut hoc nomen ‘canis’ quod significat caele/stae sidus, marinam beluam, et latrabile animal. Secundum accidens alia subiecti in accidentia, ut hominis alius niger, / alius albus; alia accidentium in subiecta, ut alborum aliud homo, aliud lapis; alia accidentis in accidentia, ut alborum / aliud durum, aliud molle.
¶ Est etiam necessaria ad argumenta invenienda, quorum aliud trahitur a genere, aliud a specie. / A genere, ut ista ‘Socrates est animal, ergo aut rationale aut irrationale. A specie, ut ‘Socrates est homo, `ergo´ Socrates est animal’.
¶ Superius promisit P(orphyrius) / se abstinere ab altioribus quaestionibus. Sed ne auditoris animus pigrescat, ponit has .iii. quaestiones, scil. utrum genus et species sint / aut non sint; si sunt, aut sint corporea aut incorporea; si corporea, an sint in [in] sensibilibus and intelligantur extra.
Proponit P(orphyrius) eas / sed non solvit. B(oethius) vero solvit eas in commento supra Por(phyrium), Alexandro consentiente, probans quod genus et species etc non sint, dicens: Si genus est, / aut est unum aut plura; si est plura, illa plura reducuntur ad unum principium, et illud principium sim(ilite)r ad plura, / et plura ad unum, et sic ratio ista extenditur us(que) ad infinitum; ergo genus non est plura, ergo unum. Si unum, aut est unum commune / aut non commune; sed non commune non est, quia participatur a pluribus; ergo est commune unum. Si commune unum est, aut est tale quod participatur a pluribus / uno eodemque tempore et per diuersas partes, ut puteus et theatrum; [et] aut tale commune est quod participatur a pluribus secundum se totum / sed per diversa tempora, ut asinus vel equus molendinarius; [et] aut tale commune est quod participatur a pluribus uno eodemque tempore / secundum se totum ita quod non transit in substantias participantium, ut spectaculum. Sed genus nec unum tale est nec unum tale, nec / aliquid istorum. Ergo genus non est, ergo doctrina generum et specierum non postponenda est. – Non sequitur, quia diff(erentia) ista non est sufficiens, quia B(oethius) quartum membrum / non posuit, scil. quia unum commune tale est quod participatur a pluribus secundum se totum uno eodemque tempore ita quod est commune pluribus et transit in substantias parti(cipantium) / ut hoc universale animal.
¶ Adhuc probatur quod <genus> non est. Quicquid est, ideo est quia res una numero est; sed genus non est una res numero; ergo genus non est. – Non sequitur, quia / quicquid aliquando comprehendit universalia, aliquando singularia, aliquando singularia et universalia; sed in hoc loco solum singularia comprehendit, i.e. individua; / et quicquid est, i.e. quaecumque res discreta numero est, ideo est quia res una numero est.
¶ Adhuc probatur quod genus non est. Omnis intellectus aliter habitus de re quam res se / habeat, vanus est et cassus; sed intellectus generis aliter habetur quam res se habeat; ergo intellectus generis vanus est et cassus; ergo genus non est aliquid. – / Non sequitur, quia intellectuum alius est componens, alius divides, alius abstraens. Componens cum aliquis componit quod natura com/poni vetat, ut equinam cervicem humano capiti; dividens cum aliquis dividit quod natura dividi vetat, ut caput / a membris; abstrahens quando aliquid extra intelligitur ut imperator qui est in Alemania, intelligeretur esse in Ybernia. / Et ita genus intelligitur extra, et est in indiuiduis. Unde cum Boethius dixit “Omnis intellectus habitus de re aliter quam / res se habeat, vanus et cassus”, intellexit de componenti et dividenti et non de abstrahenti.