{In Cic. Top. 1053B-C Ex iiiior significationibus appellationum <duarum>, argumentationis scilicet atque argumenti, / unam quamlibet esse necesse est. Aut <enim> elocutio aut contextio ipsa propositionum / cum maximis propositionibus, vel extra syllogismum positis vel in eo de inclusis / argumentatio vocatur. Argumentum vero mens et sententia syllogismi, aut elo/cutio ratiocinantis, cum maximis propositionibus et sententia syllogismi / argumentum esse dicitur, ut idem sit arg(umentum) quod argumentatio. Aut argumentati`o´ quidem / dicitur tota contextio syllogismi cum sententia, sed argumentum m(axima) p(ropositio), aut integer / ratiocinationis ordo praeter maxime propositionis arugmenta, sententia vero / argumentationis argumentum. Reliqua vero maxima proposit(io) locum.}
Sed cum ita / sit quocumque modo ad harum quatuor significationum argumentatio vel arg(umentum) diciutr, nihilominus vocantur loci differentiae maximarum propositionum, quae sive / extra sive intra (] int(er) Ms) argumentum sint positae, iure argumetationis subpe/ditant.
EXPLICIT.
ITEM DE ARGUMENTATO1
¶ Argumentatio est / dicta quasi argutae m(en)tis ratio. Argumentatio est enim ratio ipsa qua inventum probabiliter / exequamur argumentum. (Cf. Etym. II.ix.1)
¶ Inductio est ratio qua rebus non dubiis capiat assensionem eius / cum [quo] instituta est, sive inter phylosophos sive inter rethore sive inter sermo/cinantes. (Cf. Etym. II.ix.5)
¶ Propositio inductionis est quae similitudinem concedendae rei unius / aut plurium. (Cf. Etym. II.ix.5)
¶ Illatio inductionis est, quae assumptio dicitur, quae rem de qua contenditur / et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. = Etym. II.ix.6)
¶ Conclusio inductionis est / quae aut2 concessionem illationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur ostendit. (Cf. Etym. II.ix.6) /
¶ Ratiocinatio est or(atio) quae id de quo est quaestio comprobamus. (Cf. Etym. II.ix.6)
¶ Enthymema igitur est quod Latine / interpretatur mentis conceptio, quem3 inperfectum syllogismum solent artigraphi nun/cupare. Nam in d<u>abus partibus haec argumenti forma consistit. Quando id, quod ad fidem / pertinet faciendam, utitur syllogismorum lege praeterita, ut est illud: ‘Si tempestas / vitanda est, non est igitur navigandum4’. Ex sola enim propositione et conclusione constat / esse perfectum. Unde magis oratoribus quam dialecticis convenire iudicatum est. (Cf. Etym. II.ix.8) /
Dialecticos syllogismos autem suo loco dicemus.
¶ Convincibilis5 est quod evidenti6 / ratione convincit, sicut fecit Cicero pro Milone7: “Eius igitur mortis sedetis8 ultores, / cuius vitam si putaretis per uos restitui pose nolletis”. (Cf. Etym. II.ix.10)
¶ Ostentabil(e) est quod / certa rei demonstratione constringit, sicut fecit Cicero in Catilina9: “Hic / tamen vivit, immo etiam in senatum venit”. (Cf. Etym. II.ix.11)
¶ Sentential(e) est quod sententia addicit, / ut apud Terrentium: “Obsequium amicos, veritas odium parit”. (Cf. Etym. II.ix.11)
¶ Exemplabil(e) est / quod alicuius exempli comparatione eventum similem simile co<m>minatur, sicut Cicero / in Philippicis (II.i.1) dicit: “Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus / non pertimescere”. (Cf. Etym. II.ix.12)
¶ Collectivum est, cum in unum quae sunt argumenta colliguntur, / sicut ait Cicero pro Milone: “Quem igitur cum gratia noluit, hunc noluit cum aliquorum / querela. Quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus: hunc iniuria / alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere. (Cf. Etym. II.ix.13) /
1 argumento] argum(en)tatio F
2 aut] aut(em) F
3 quem] qua(m) F
4 navigandum] uitandu(m) F
5 Convincibilis] Cu(m) incibil(is) F
6 evidenti] euidendi F
7 Milone] milione F
8 sedetis] sidetis F
9 Catilina] catilina(m) F
Prayer
Domine deus omnipotens, qui cum substantial(em) tibi filium veram et aeternam sapientiam genuisti, / cui nihil difficile, nihil impossibile est, qui cum vis etiam muta facis ani/malia loqui, depelle ab animo meo noctem ignorantiae, illumina me / scintilla sapientiae tuae, depelle ab animo meo desidiam habitudinis / ac stulti loquii caecitatem. Dona mih cor docibile `in´tellegendi acumen, discendi / facilitatem, retinendi tenacitatem, verborum facundiam et eloquentiam, / quo possim in disciplinarum studiis erudiditis et omnium scripturarum secreta/ri mari, humiliterque et aperte proferre, per te Ihesu Christe.
Excerpts from inH1 pp. 153.7-13
¶ DIALECTICA IN/TERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS / CONTRADICTIONIS.
Quicunque interrogat si ab arte dialectica non declinet, id/circo interrogat ut ei respondeatur. Respondeatur autem aut tota / propositio, aut contradictionis una particula. Si quis enim sic dicat in/terrogans, ‘animane immortalis est?’, tunc respondens aut ‘est’ respon/debit aut ‘non’. Hoc autem est totius contradictionis una particula. Con/tradictio enim est ‘anima immortalis est’ ‘anima immortalis non est’; ergo est, / et non contradictionis sunt particulae. Quod si quis interroget ‘animane / immortalis est an non?’, tunc ille ita respondeat si velit totam propositionem, / dicens ‘videtur mihi immortalis esse’, vel rursus ‘videtur mihi non esse immortalis’. / Ergo quisquis interrogat, ita responsionem petit, ut illa responsionis pe/titio vel propositionis petitio sit, vel unius partis contradictionis. Propositio / autem unius contradictionis <pars> est, id est omnis affirmatio una unam habebit / negationem, et in duabus propositionibus una erit contradictio. Quare / quisquis plura significantem propositionem dixerit, ille non facit propo/sitionem ad quam sit una negatio. Quocirca huiusmodi interroga/tioni quae plura significat, nec si et vera sit, debet esse una responsio. Si quis interroget substantiane sit canis, quanquam verum / sit dicere ‘substantia est’, quoniam et latrabilis et marinus substantiae sunt, / tamen non est ad hanc una facienda responsio. Sed dicendum est de quo / cane interroget. Quod si ille dixerit de marino vel rursus de latrabili, |32v| tunc cum per illius determinationem definitionemque interrogationis facta / fuerit una propositio unumque significans, adhibenda est una res/ponsio. [...]
SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST, QUONIAM NEC HOC IPSUM QUID EST, DIALEC/TICA INTERROGATIO EST. [...] Si quis interroget ‘quid est animal?’, haec non est dialectica interrogatio. Oportet enim / per dialecticam interrogationem optionem respondenti dare, utrum / affirmare velit an negare quod dicitur, ut si quis sic interroget ‘putasne / bonum malo contrarium est?’, tunc respondenti datur electio utrum affir/mare velit an negare. Dicit enim ille aut ‘est’ aut ‘non est’. Qui autem / ita interrogat ‘quid est animal?’, nullum illi locum aut affirmationis / aut negationis relinquit. Quid enim dicturus est interrogante aliquo / ‘quid est animal?’ dicturus est ‘non’, inconveniens erit responsio. Eodem / modo quoque si dicat ‘est animal’, ad causa<m> `i.e. ad culpam´. Sola igitur illa est dialectica in/terrogatio, in qua datur respondenti ex interrogatione optio utrum / velit partem contradictionis eligere eamque enuntiare, vel affir/mando scilicet vel negando. Oportet enim interrogantem deter/minare, utrum, verbi gratia, animal homo sit an non, ut ex illa inter/rogatione, quam velit partem contradictionis possit, is qui respondet / eligere. /
Primus `habet´ partes generales constituentes.
Bis sumens ‘nullum’, medio / tenet ‘omne’ secundus.
Tertius, ‘omne’ tenens, affirmat particulares. /
Quartus habet ‘nullum’, bis ‘quoddam’, sed negat unum.
‘Omne’ tenens, / quintus bis, firmat particularem.
‘Omne’ tenens medio, sextus / generalis habetur.
Septimus, ‘omne’ tenens, affirmat particulares. /
‘Omne’ dat octavus, ‘nullum’ ‘non’ particulari.
Nonus habet ‘quoddam’, / ‘nullum’, ‘quoddam’ negat atque.
‘Omne’ tenens medio, prim(us) generalis / habetur.
Bis sumitur ‘nullum’, primum dans ‘omne’ secundus.
Tertius / ac ‘nullum’, bis ‘quoddam’, sed negat unum.
‘Omne’ tenet quartus, / ‘quoddam’ bis denegat atque.
‘Omne’ tenens primus bis, firmat par/ticulare<m>.
Aliter habet ‘nullum’, tenet ‘omne’, negat quoque quoddam. /
Tertius, ‘omne’ tenens medium, dat particulares.
‘Omne’ tenens, / quartus affirmat particulares.
Quintus, habens ‘quod/dam’, negat, ‘omne’ dat et negat unum.
Sextus habet ‘nullum’, / bis ‘quoddam’, sed negat unum.