BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Leiden Voss. lat. fol. 70 f. 9ra-b
Heaviry based on DT I
In italic are the words different from Boethius'; underlined lectio incerta

      DE IIII SPECIEBUS ARGVMENTORVM /
      {1180C9-10 Argumentorum omnium alia sunt probabilia et necessaria,} {1180D8-81A13 ut est hoc:
                Si quid cuilibet / rei sit additum, totum maius efficitur.
Neque enim quisquam ab hac propositione / dissentiet, et ita sese habere necesse est.
      Alia probabilia quidem sed non neces/saria sunt, quibus facile quidem animus adquiescit, sed ueritatis non tenent |9rb| firmitatem, ut hoc:
                Si mater est, diligit.
      Alia necessaria sed non probabilia, / quae ita quidem sese ut dicuntur habere necesse est, sed his facile non consentit auditor, / ut hoc:
                Obiectu lunaris corporis solis euenire defectum.
      Alia / nec probabilia nec necessaria sunt, quae neque in opinione hominum / neque in ueritate consistunt, ut hoc:
                Habere quae non perdiderit cornua / Dyogenem,
quoniam habeat id quisque quod non perdiderit. Quae quidem nec / argumenta dici possunt. Argumenta enim rei dubiae faciunt fidem; ex / his autem nulla fides est, quae neque in opinione neque in ueritate sunt / constituta. Dici tamen1 potest, ne illa esse argumenta, quae cum sint neces/saria, minime2 tamen3 ab audientibus probantur,} quoniam {1180C12-D7 probabile est quod / uidetur uel omnibus uel pluribus uel sapientibus, et his uel omnibus uel / pluribus uel maxime notis atque praecipuis, uel quod unicuique ar/tifici secundum propriam facultatem, ut de medicina medico et gu/bernatori de nauibus gunernandis, et praeterea quod uidetur ei cum quo / sermo conseritur, uel ipsi qui iudicat, in quo nihil attinet uerum falsum/ue sit argumentum, si tantum uerisimilitudinem tenet.
      Necessarium / uero est quod ut dicitur ita est atque aliter esse non potest.} {1181A13-B8 Nam si rei dubiae / fit fides, cogendus4 est auditor per ea quibus ipse adquiescit, ut conclu/sioni quoque quam nondum probat, possit accedere.      
Quodsi quae tantum ne/cessaria sunt ac non probabilia, non probat ille qui iudicat, necesse est, ut ne / ille quidem probet illud quod ex huiusmodi ratione conficitur. Itaque eue/nit ex huiusmodi ratiocinatione, quae tantum necessaria sunt, / non probabilia, non esse argumenta. Sed non ita est. Atque haec interpreta/tio non recte probabilitatis intelligentiam tenet.} Quae enim neces/saria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessariis argu/mentis antea demonstrantur cognitio et credita ad alternas / rei de qua dubitatur fidem trabuntur, id est omnes speculationes, omnes id est / theoremata quae in geometrica considerantur, {1181C4-6 quae probabilia / non sunt sed sunt necessaria, his quidem auditoribus quibus nondum demonstra/ta sunt.} {1181C8-10 Qui uero eorum fidem coeperunt prioribus rationibus, possunt ea, si quid / ambigunt, ad argumentum uocare,} ut eis iam sint probabilia. /
      {1181C10-D5 Sed quia quattuor facultatibus disserendi omne artificium continetur, / dicendum est quae quibus uti nouerit argumentis, aut cui potissi/mum disciplinae locorum atque argumentorum paretur ubertas eui/denter appareat. Quattuor igitur facultatibus earumque / uelut opificibus disserendi omnis ratio subiecta est, id est dia/lectico et oratori, philosopho, sophistae. Quorum quidem dia/lecticus atque orator in communi argumentorum materia uer/santur. Uterque enim, siue sint necessaria siue minime, proba/bilia tamen sequitur argumenta.} {1182A1-4 Philosophus uero, siue sint probabi/lia siue non sint, necessaria tractat argumenta.} {1182A11-12 Sophistis / solis sunt attributa ea quae nec argumenta recte dici supra monstrauimus.}

1 tamen] t(antu)m L
2 minime] minone a.c. L
3 tamen] t(antu)m L
4 cogendus] cogend(um) L


Leiden Voss. lat. fol. 70 f. 9va
On loci rhetorici

      Locum alii res praecedunt, ut persona, causa, tempus, locus materia, modus. / In re ipsa sunt a toto, a parte, a genere, a specie, a differentia, a proprio, a dif/finitione, a nomine. Circa rem: a simili, a dissimili, a pari, a con/trario, a maiore, a minore, a praecedente, ab eo quod simul est, a consequente. / Post rem: ab euentu, a iudicatis.
      A persona igitur considerabitur / patria nomen, genus, corporis habitudo, mores, uita, amicitia, / aetas, incessus, uultus. Itaque proposita quaestio continet controuer(!). /
      Topos grece, latine locus. Unde topica dicuntur loca argumentorum, sedes sensuum, fons et origo locutionum. /
      Si autem aut facti ut coniectura. aut nominis ut finis, aut generis / ut qualitas, aut actionis ut praescriptio. Cum facti controuersia est / quo coniecturis causa firmatur, constitutio coniecturalis appellatur. / Cum autem nominis, quia uis uocabuli1 diffinienda uerbis est, constitu/tio diffinitiua nominatur. Qualis uero res sit cum quaeritur, quia et de ui / et de genere negotii controuersia est, constitutio generalis uocatur. / Constitutionem autem uel statum dicimus eam quaestionem ex qua causa nascitur. /

1 uocabuli] uocabilli L


Leiden Voss. lat. fol. 70 f. 9va
An introduction to Topica or to loci rhetorici and dialectici;
consisting of excerpts from DT I and IV, different part from the Migne edition is indicated by italic

      {DT I 1182A12082D5 Topicorum intentio est probabilium, id est uerisimilium argumentorum copiam / demonstrare. Designatis enim locis ex quibus probabilia argumenta / ducuntur, abundans et copiosa necesse est fiat materia / disserendi. Sed quoniam, ut supra dictum est, probabilium argumentorum / alia sunt necessaria, alia non necessaria, cum loci probabilium argu/mentorum ducuntur, euenit ut necessariorum quoque doceantur. Quo fit / ut oratoribus quidem ac dialecticis haec principaliter facultas / paretur, secundo uero loco philosophis. Nam in quo omnia quidem proba/bilia conquiruntur, dialectici atque oratores iuuantur; in quibus / uero probabilia ac necessaria docentur, philosophiae demonstra/tioni ministratur ubertas. Itaque dialecticus, orator, ac philosophus / habet quod ex propositis locis possit assumere, cum inter argumen/torum probabilium locos, necessariorum quoque principia traditio |9vb| mixta contineat. Illa uero argumenta quae necessaria quidem sunt, sed non probabi/lia, atque illud ultimum genus, scilicet nec probabile nec necessarium, / a propositi operis consideratione seiunctum est, nisi quod interdum quidam1 sophisti/ci loci exercendi gratia lectoris adhibentur. Quocirca topicorum / pariter utilitas intentioque patefacta est. His enim et dicendi facultas / et inuestigatio ueritatis augetur. [...] Quo magis peruestiganda est / rimandaque ulterius disciplina, eaque cum cognitione percepta sit, / usu atque exercitatione firmanda. Magnum enim aliquid locorum / consideratio pollicetur, scilicet inueniendi uias. Quod quidem qui / sunt huius rationis expertes soli prorsus ingenio deputant, neque intelligunt / quantum hac consideratione adquiratur quae in artem redigit uim / potestatemque naturae. Sed de his hactenus.}
      Nunc dialecticorum ac rheto/ricorum locorum similitudines ac dissimilitudines perpendamus.
      {DT VI 1205C12-06D5 Dia/lectica igitur facultas thesin tantum considerat. Thesis uero est sine circum/stantiis quaestio. Rethorica uero de hypothesibus, id est quaestionibus, cir/cumstantiarum multitudine inclusis, tractat et disserit. Circum/stantiae uero sunt: quis, quid, ubi, quando, cur, quomodo, quibus adminiculis. /
      Rursus dialectica quidem si quando circumstantias, ueluti personam factumue / aliquod ad disputationem sumit, non principaliter, sed omnem eius uim / ad thesin de qua disserit transfert. Rethorica uero si thesin as/sumpserit2, ad hypothesin trahit. [...]
      Rursus dyalectica interro/gatione et responsione constricta est. Rethorica uero `remĀ“ propositam perpe/tua oratione decurrit.
      Item dialectica perfectis utitur syllo/gismis. Rethorica entimematum breuitate contenta3 est.
      Illud / etiam differentiam facit, quod rethor habet aliquem praeter aduersarium / iudicem, qui inter utrosque disceptet. Dialectico uero ille fert senten/tiam, qui aduersarius sedet. [...]
      Quae cum ita sint, omnis earum diffe/rentia, uel in materia, uel in usu, uel in fine est constituta. In ma/teria consideratur thesis et hypothesis. [...] In usu, quod haec interrogati/one, illa perpetua oratione disceptat, uel quod haec syllogismis, illa / uero entimematibus gaudet. In fine, quod haec persuadere iudici, illa quod / uult ab aduersario extorquere conatur.}
      {DT IV 1216A6-D1 Itaque fit ut semper egeat / rethor dialecticis locis, dialecticus uero suis possit esse contentus. [...] / Dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rethorica ex qualitates susci/pientibus rebus argumenta uestigat, ut dialecticus ex genere, id est / ex ipsa generis natura, rethor ex ea re quae genus est. Dialecticus / ex similitudine, rethor ex simili, id est ex ea re quae similitudinem / inspicitur. Eodem modo ille ex contrarietate, hic contrario.
      His expe/ditis, illud arbitror apponendum quod M. Tullius Topica quae ad / G. Trebatium peritum iuris edidit, non eo modo quo de ipsis disputari / possit disseruit, sed quemadmodum rethoricae facultatis ar/gumenta ducerentur, quod in his commentariis diligentius expediemus.}

1 quidam] qu(a)eda(m) L
2 assumpserit] as/su(m)pseri[n]t L
3 contenta] c(on)te(m)pta p.c. et c(on)stricta a.c. L