BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                          > Index II.2-P
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

München clm 14737 ff. 156r-157v (saec. XI in.)
a dialogue concerning P and C, first discovered and transcribed by Jee Jeong

      DE AGNICIONE GENERUM //
      Quot modis dinoscuntur genera? / R. IIII.
      Quibus? Ab altitudine, a procre/ante, a loco, ex genere dialectico.
      Quomodo / ab altitudine vnius? Quemadmodum romani no/men receperunt ab uno, id est a romulo.
      A pro/creante quomodo? R. Sicuti diximus orestem habe/re genus a tantalo, tantalum autem ab hercule.
      Quo/modo a loco? Quemadmodum dicimus platonem theba/num esse in genere.
      Quomodo tercium? Quemad|156v|modum genus dialecticum cui subponitur species, ut ani/mal, quod est genus, cui subponitur species, ut homo. /
      Quid est genus? Genus est quod de pluribus et differentibus / in specie in eo quod quid sit praredicatur.
      Quid est genus ge/neralissimum? Genus generalissimum est supra quod non sit / aliud genus superueniens.
      Quid est species? Species / est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid est / praedicatur.
      Quid est specialissimum? Specialissimum est / post quod non erit alia species inferior.
      Quae est subalternum? / Subalternum est quod species est superorum, genus est inferiorum.

      Quid / est equiuocum? Equiuocum est quorum nomen commune, dif/finicio uero d`i´uersa.
      Quid est uniuocum? Uniuocum est / quorum nomen commune, diffinicio uero eadem.
      Quid est omoni/mum? Omonimum est quod una apellatione plura significat, ut / acies: acies signum in caelo, acies oculorum, acies ferri.
      Quid / est sinonimum? Sinonimum est quorum nomina diuersa, ratio uero / eadem, ut ensis, gladius, mucro.

      Quot (Quod a.c.) modis fit diffe/rentia? .iii.
      Quibus? Communiter et proprie et magis proprie. /
      Quomdo communiter? Ut est stare, sedere, quae omnibus / communiter accidunt.
      Quomod<o> proprie? Quando inse/parabili accidenti unum ab alio distat, ut acylo, simo. /
      Quomodo magis proprie? Magis proprie alterum ab altero |157r| differre dicitur, quando specifica differentia destiterit, quem/admodum homo ab aequo specifica differentia differt, id est / rationabilitate.
      Quid est differentia? Differentia est quod / aptum na[c]tum est diuidere ea quae sub <e>odem sunt genere; et est / differentia quod de pluribus specie differentibus in eo quod qua/le est praedicatur.

      Quot modis erit proprium? .iiiior.
      Quibus? / Proprium est quod soli alicui speciei accidit etsi non omni, ut homini (hor(um) Ms) / medicum esse. Et proprium est quod omni accidt et<si> non soli, ut ho/mini bipedem esse. Et proprium est quod soli et omni et aliquando, / ut homini in senectute canescere. E<t> proprium est quod omni et soli / et semper, ut (in Ms) homini risibile esse. Et quod conuertitur.
      Quomodo? Quia / quicquid homo est risibile est, quicquid risibile est homo est.

      Quid / est accidens? Accidens est quod adest et abest praeter (p(rae) Ms) corruptionem sub/iecti.
      In quot diuiditur accidens? In duo.
      In quae? In separa/bile et in inseparabile.
      Quid (Quod Ms) separabile accidens? Dor/mire, stare.
      Quid (Quod Ms) est inseparabile? Inseparabile accidens / est acylum, simum.

      Quid est substantia? Substantia est quae / maxime et proprie et principaliter dicitur quae nec in subiecto est neque / de subiecto praedicatur. Substantia est plato uel cicero. In sub/iecto est caluus, crispus; de subiecto est praedicatio, ut scribit / uel disputat. Et ideo substantia non est in subiecto neque de / subiecto sed (scil(icet) Ms) pocius subiectum, quia in illa sunt alia, non |157v| illa in aliis uel de aliis.
      Unde dicitur subst`a´ntia? Substantia dicitur / a subsistendo, quia unaquaeque natura in sua proprietate consistit.

      Quid / est dialecita? Dialectica est rationalis disciplina uera a falsis / discernendi pote`n´s. Inde di<a>lecticus qui de dictis disputat.