BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                          > Index III.1 MssDivPhil
                          > Index III.2 > Index III.2 Type II
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Ms: München clm 18478 f. i verso,
ed.: Grabmann 1911, Geschichte der scholastischen Methode II, p. 45, n. 1


      Philosophiae tres sunt partes: theorica, practica, logica.
      Et ut de practica primo expediam. Practis graece, actio dicitur latine. Et est / practica, quae docet quid sit agendum et quid non. Practicae tres sunt partes. Etica, quae agit de moribus. Ex1 his enim interpretatur mos. Politica, quae agit de re/gimine rei publicae. Polis namque dicitur civitas. Economica, quae agit de dispensatione rei familiaris. Echonomicus2 enim interpretatur dispen/sator. Unde dicitur echonomica.
      Et quoniam3 partes logicae omnibus sunt <notae>4 , de theorica agendum est. Theoros graece, speculatio dicitur latine. Unde dicitur theorica / quasi speculativa.
      Theoricae tres sunt partes.
      Theologia, quae tractat de incorporeis extra corpora, i.e. de divinis. Theos enim deus, logos sermo / vel ratio dicitur. Theologiae duae sunt partes. Thelogia affirmationis, quae de deo affirmat quae digne possunt de eo affirmari. / Theologia negationis, quae omnia vocabula a deo abnegat, sicut in <H>ierarchia beati Dionisii habetur.
      Est autem altera pars theoricae. / Phisica, quae de ipsis corporibus tractat. Phisis enim graece, natura dicitur latine. Unde phisica dicitur, i.e. naturalis scientia, quoniam5 phisica agit de / rerum naturis.
      Tertia pars theoricae est mathematica, quae agit de incorporeis circa corpora. Et vide6 quod matesis7 paenultima producta / et absque aspiratione interpretatur divinatio. Unde Iuvenalis (XIV.248): "Nota matematicis8 genesis tua". Mathesis vero paenltima correpta / et cum aspiratur, interpretatur doctrina. Unde dicitur mathematica quasi doctrinalis scientia. Vel quia per eam habetur accessus ad doctrinam phisicae / et theologiae, quia omnia docet subiectis figuris vel quia certior est doctrina in mathematica disciplina quam in ceteris eo quod omnia ibi / probantur demonstrativis argumentis.
      Mathematicae vero quattuor sunt species: ari`t´metica quae tractat de numeris, musica de proportionibus, / geometria de magnitudine immobili, astronomia de magnitudine mobili. /

1 Ex his M, Extis(!) Grabmann
2 Echonomic(us) M, economicus Grabmann
3 q(uonia)m M, cum Grabmann
4 <notae> addidit Grabmann
5 q(uonia)m M, quum Grabmann
6 uid(e) M, videtur Grabmann
7 matesis] mat[h]esis M
8 matematicis] mat[h]enatucus M