BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                          > Index II.2-P
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

München clm 4621 ff. 75r-v, 120v
F. 75r-v, saec. XI ex;
excerpts from the parts in Latin of Notker der Deutsche's De partibus logicae (incomplete)

      Quid tractatur in Topicis? Dialectica, i.e. xiii. loca ar/gumentorum, quae sunt a toto, a parte, a nota. Haec tria / loca argumentorum sunt intrinsecus, hoc est in ipso negotio. / Extrinsecus autem sunt xiii, quae secuntur a coniugatis, a genere, a spe/cie, ab adiunctis, a simili, a dissimili, ab antecedentibus, / a consequentibus, a contrariis, a repugnantibus; ab efficientibus, / i.e. a causis; ab effectis, i.e. ab euentu; a comparatione, quae est triplex: / a maiori, a minori, a pari.
      A toto fit argumentum ad partem, ita: / Si mundus regitur diuina prouidentia, quomodo fiet ut non homo? / Eius namque pars est non uilis.
      Et item si quis habuit argentea / uasa et absque liberis moriens alicui legauit totam peccuni/am(!), cuius sunt illa argentea uasa nisi illius cui legauit totam peccu/niam?
      A parte fit argumentum ad totum. Uno menbro languente, / compatiuntur omnia membra. Et in euuangelio (Mat. 6.22-23): Si oculus tuus fue/rit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si nequam, totum tene/brosum erit.
      A nota, i.e. ab ethimologia. Qui amat parsimoniam, / non odit abstinentiam.
      Haec tria locatur intrinsecus, hoc est in ipso / negotio.

      Extrinsecus autem sunt xiii, quae secuntur a coniugatis fit ar/gumentum, ut est ciceronis exemplum (Rhet. 3.12): Si compascuus ager est, licet / compascere. Et si rex est, oportet eum regere; si dux est, opor/tet eum ducere; et eua si de uiro sumpta est, uirago est. / Et in euuangelio (Ioa. 8.36): Si filius dei uos liberauerit, uere liberi / estis.
      A genere fit argumentum, ita: Si uirtus bona est, castitas |M75v| quoque est bona.
      A specie fit argumentum: Si homo rationa/lis est, non omne animal prutum(!) est. Item possumus coniectari / omne genus mulierum esse auarum, quia euriphila auro uitam / uendidit uiri.
      Ab adiunctis: Ubi dolor, ibi manus.
      A si/mili fit argumentum: Locatus alicui bos, si casu mortuus / fuerit, non iure repetitur.
      A dissimili fit argumentum: / Non si holeribus uesci licet, propterea elleboro aut cicuta / his herbis uesci oportet; multum namque difert inter / hortulanas et agrestes.
      Ab antecedentibus: Si semel / et secundo fefellit, forsitan et tercio fefellerit. Et si omnes / maiores mortui sunt, minores qui successerunt eis / quomodo sunt inmortales? Et si numpsit, uirgo non est. /
      A consequentibus: Si peperit, cum uiro concubuit.
      A contra/riis: Si mors fugenda est, uita appetenda est. Et si stul/ticia est fugienda, sapientia appetenda est. Si sanus, / inbecillis non est. (incomplete)


München clm 4621 f. 120v,
a note on P, manu saec. xii, after a copy of P and inP2 (saec. xi)

      Speciem sequitur vel genus vel differentia vel diffini/tio vel proprium vel inseparabile accidens. Item proprium / ac diffinitionem sequitur species. Proprium quoque sequitur differentia / et diffinitio. Et diffinitionem sequitur proprium vel differen/tia, hoc modo. Nam si homo `species´ animal `genus´ est, si homo est, / rationale `differentia´ est; Si homo est animal `diffinitio´ rationale / mortale est; si homo est risibile `proprium´ est; Si / ethiops est, niger `accidens´ est; Si risibilis est, homo `species´ est; Si risibilis `proprium´ est, rationalis `differentia´ est; / Si risibilis `proprium´ est, rationale `diffinitio´ mortale est; / Si animal rationle `diffinitio´ mortale est, / risibilis `proprium´ est vel bipes `differentia´.