BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                          > Index II.2-P
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

München clm 6367 f. 1v, a note on the Isagoge, saec. XI, before a copy of CatX
      Ysagoge introductiones dicuntur, quia his incognitis quinque, quorum causa / ysagogarum sit iractatus, scilicet genere et differentia, specie, et proprio et / accidenti, cathegoriarum ignorabitur ueritas.
      Talis autem est des`c´riptio generis: / Genus est quod de pluribus et de differentibus specie in eo quod quid sit predicatur.
      Speciei autem / haec est assignatio: Species est quae de pluribus et de differentibus numero in eo quod quid sit / praedicatur.
      Differentia vero tribus modis assignatur: communiter et proprie et magis proprie. Differentia vero communis et propria alteratum facientes per separabile et inseparabile / accidens fiunt. Magis propria autem aliud faciens, et in ratione substantiae constituta / per se est. Quae et sic describitur: Differentia est quae de pluribus et de differentibus specie / in eo quod quale sit praedicatur.
      Proprium ergo per quattuor modos diuiditur. Et talis est eius demon/stratio. Proprium est quod soli et non omni accidit, ut hominem medicum esse; et quod omni et / non soli, vt hominem bipedem esse; et quod omni et soli et aliquando, ut hominem canescere; / quartum est quod soli et omni et semper, vt hominem esse risibilem, quod etiam conuertitur. /
      Accidens ergo diuiditur in duo: in separabile et in inseparabile. Dormire et sedere / et mouere separabile est; nigrum vero inseparabiliter coruo accidit. Sic vero assignatur: / Accidens est quod contingit eidem esse et non esse praeter subiecti corruptionem. Semper enim est / in aliquo subiecto subsistens; nunquam igitur sine subiecto esse potest vt pars sine toto.

Schema in a square
Substantia particularis neque in subiecto est neque de subiecto dicitur (on the upper side)
Substantia uniuersalis non in subiecto est sed de subiecto dicitur (on a diagonal)
Accidens particulare in subiecto est sed de subiecto non dicitur (on a diagonal)
Accidens uniuersale et in subiecto est et de subiecto dicitur(!) (on the lower side)