BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                          > Index III.1 MssDivPhil
                          > Index III.2 > Index III.2 Type I&II
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Oxford, Bodleian Libr., Laud. lat. 49, f. 76rc-va

Accessus

      ¶ ‘Anitius’, ut quidam putant, ab anno / dictus, eo quod optabant parentes eius / eum annosum fieri. ‘Manlius’ inte`r´pretatur prosper, / ‘Severinus’ constans. ‘Boethius’ adiutor; boethos / Graece, Latine adiutorium.
      ‘Quintus’ dicitur a quinto / K. quo natus est; vel ab ordine quintus. ‘Aure/lius’ ab aura dictus est, i.e. favore vel splen/dore. ‘Memmius’ a familia Mnesthei / Troiani, quae dicta est familia Memmiorum. / ‘Simmachus’ conpugnans, quia simul pugna/bat cum Boethio contra vitia. Quintus Aure/lius Memius Simmachus idem fuit.
      Pri/mus gradus procu`ra´tores, secundus consules, tertius1 / patricii, quartus dictatores. Multi pro/curatores sub consule, multi consules sub |76va| patricio, multi patricii sub dic`ta´tore.

1 tertius] t(er)ter Ms

**********************

The definition and division of Philosophy

      Philosophia est amor sapientiae et inqui/sitio vel cognitio divinarum humanarumque / rerum. Aliter: Philosophia est honestas / vitae, studium bene vivendi, meditatio / mortis, contemputus saeculi.

      Philosophiae / species tripertita est.
      Una naturalis, quae / Graece phisica appellatur, in qua de naturae / inquisitione disseritur; quae ideo na/turalis dicitur, quia ibi natura uniuscuiusque / discutitur. Altera moralis, quae Graece ethica / dicitur, quae ad institutionem morum pertinet. / Tertia theologica, quae Latine inspectiva / dicitur, qua1 supergressi visibilia de divinita/te et caelestibus aliquando mente solum contemplamur. / In theologica ratio intellegendi versatur. / Logos enim apud Graecos et sermonem significat et rationem. /
      In his etiam tribus generibus philosophiae / eloquia divina consistunt. Aut enim de / natura disputari solent ut in Genesi / et Ecclesiaste, aut de moribus ut in Prover/biis et in aliis sparsim libris, aut de lo/gica pro qua nostri theologicam vendi/cant sibi ut in Canticis canti`c´orum et in Evangeliis. /

      Alii definierunt rationem philosopiae in du/abus consistere partibus, quarum prima inspec/tiva2 est, secunda actualis. Inspec/tiva in tribus modis3 dividitur. / Primo in naturalem, secundo in doctrinalem, tertio in divinam. /
      Phisicam apud Graecos prim`o´ perscrutatur Ta/les Milesius. Hic enim ante alios ut natu/ralium rerum composita ratione suscexit. / Quam postmodum Plato in quatuor / partes distribuit: in arithmeticam4, / geometricam, astronomiam, musicam. /
      Aethicam Socrates primum5 ad componendos / mores instituit, dividens eam in qua/tuor partes: in prudentiam, iustitiam, / fortitudinem, temperantiam.
      Logicam, / quae rationalis vocatur, Plato subiunxit, / dividens eam in dialecticam et rhetoricam.

1 qua] que a.c. Ms      2 inspec/tiua i.t., spec(u)lati(u)a i.m. alia manu Ms      3 modis] modi[i]s Ms      4 arithmeticam] arihtmetica(m)(!) Ms      5 primum] prim(us) Ms