Tria nobis naturaliter sunt data incommoda, videlicet ignorantia, vi/tium, necessitas. Ignorantes quoque naturaliter sumus. Anima enim secundum / philosophos mole corporis aggravata ea quae prius, antequam incorporaretur, praesciverat, / incorporata amittit. Vitium est quaelibet animi perturbatio. Necessitas est sine qua / vivere non possumus, melius tamen sine ea viveremus.
Istis vero tribus tria obi/ciuntur contrariis contraria. Quae quibus a sede naturaliter ab eis obsita remota / in privationes transmutantur habitus, haec scilicet: scientia ignorantiam pri/vans, virtus animi habitus modo naturae rationi consentaneus assignata vi/tium execrans, mechanica1 expellens necessitatem.
¶ Scientia est quicquid / scitur. Scientia etiam2 in duas distribuitur partes: sapientiam et eloquentiam. Quarum / neutra potest esse sine alia. Sapientia enim sine eloquentia parum prodest, eloquentia / sine sapientia multum obest. Eloquentia enim audacem et protervum facit. Privatio / vero scientiae stultum et temerarium facit. Eloquentia igitur sine sapientia stultum au/dacem facit, quo nullum animal peius et scelestius. Sed ista simul iuncta / perfecte reddunt sapientem. Unde invenitur in ph(ilosohic)is Mercurium nubere / Philologiae. Quod nihil aliud est, cum Mercurius interpretetur sapiens, / philologia amor sapientiae, quam3 eloquentia iuncta sapientiae vel e conver/so reddere4 perficit sapientem.
¶ Eloquentia dividitur in tres partes: gram/maticam, rhetoricam, logicam. Grammatica est scientia loquendi, rhetor/ica vero est ornamentum loquendi, logica est argumentum loquendi. Do/cet namque grammatica recte loqui, rhetorica ornate loqui, / logica vero discernere verum a falso et falsum a vero.
¶ Sapientia divi/ditur in duas partes: theoricam et practicam. Theoros interpretatur ‘video’. / Inde theatrum, id est spectaculum. Inde etiam dicitur vita theorica, id est contem/plativa vel speculativa.
¶ Practica dividitur in tres partes: ethicam, / economicam, politicam. Ethica interpretatur moralis scientia. / Economica familialis scientia sive dispensativa. Unde dicitur eco/nomus familiaris sive bonus dispensator. Politica civilis / scientia. Polis enim interpretatur civitas. Unde dicitur ‘metropolis’ et ‘nea/polis’.
¶ Theorica dividitur in tres partes: physicam, theologiam5, / mathematicam. Physis interpretatur natura. Inde physica, id est / scientia de naturis rerum.
¶ Physica alia caelestis, alia terrestris. / Caelestis est illa quae est de naturis rerum quae sunt supra lunare corpus, / ut in planetis et stellis fixis. Terrestris est quae est de naturis hu/manorum corporum et ceterorum quae sunt infra lunare corpus.
¶ Theo/logia6 est ratio de divinis. Theos enim Graece, deus dicitur Latine; logos sermo. / Inde theologia7 ratio sive sermo de divinis.
¶ Mathema/tica interpretatur doctrinalis scientia. Matheos enim Graece, Latine / doctrina. Unde matheus interpretatur doctus. Sed ‘doctrinalis’ du/obus modis dicitur. Si ponatur inter theologiam et physicam, / et respiciat ad physicam quia docet de eis quae sunt circa corpora, / ad theologiam per hoc quod doceat de incorporeis, dicetur doctrinalis / quasi docens de8 utrisque. Dicitur autem doctrinalis, quia quae docet |O2rb| oculata9 fide, id est figuris, repraesentat et demonstrat.
¶ Mathematicae sunt / quatuor species: arithmetica, musica, geometria, astronomia. / Istarum prima est arithmetica. Reliquae enim ea indigent nec sine ea / consistere possunt, illa vero nec istis indiget et sine eis perfecte consistere potest. /
¶ Duae istarum, scilicet arithmetica et musica, agunt de multitudine. / Sed multitudo alia constat per se et non refertur ad aliud, de qua agit / arithmetica; alia non per se sed refertur ad aliud, de qua agit mu/sica. Arithmeticae nullae inveniuntur species sive partes. / ¶ Musica vero in tres partes dividitur: in mundanam musicam, humanam, / instruentalem. Mundana est quae fit in concondia elementorum et temporum etc. / Humana est quae fit in aetate et complexionibus humanorum corporum / in coniunctione animae et corporis. Instrumentalis est quae fit in timpanis, or/ganis, et ceteris instrumentis. ¶ Instrumentalis dividitur in tres / partes: melicam, metricam, rithmicam. Melica est quae fit in cantus / harmonia. Metrica est10 quae fit in observatione pedum et temporum. Rith/mica est quae observatur in paritate syllabarum. ¶ Melica distri/buitur in tres partes: diatonicam, chronicam, harmonicam. /
Haec de arithmetica et musica, quae de multitudine agunt, in praesenti / dicta sufficiant.
Sciendum est, cum duae supradictae partes mathema/ticae agant de multitudine, quod aliae duae11 partes, scilicet geometria / et astronomia, agunt de magnitudine12. ¶ Magnitudo alia mo/bilis, alia immobilis. Immobilis vero geometricae servit disci/plinae, mobilis vero astronomicae. Geometria prior est astronomia / hac ratione. Omne immobile prius est mobili. Omne enim mobile procedit / ab immobili ut ab unitate alternatio. Merito igitur geometria, / quae agit de immobilibus, prior est astonomia, quae agit de mobilibus13. /
¶ Sciendum est quod aliud est astronomia, aliud astrologia. Astrono/mia interpretatur lex sive norma astrorum. Astros Graece, Latine / astrum; nomos norma, id est regula. Astrologia interpretatur / sermo de astris. Logos enim Graece, sermo vel ratio dicitur Latine. Inde astro/logia, id est sermo de astris.
¶ Astrologia alia fabulosa, alia / imaginaria. Fabulosa est cum loquimur de astris secundum fabulas, / dicentes arietem sive taurum translatum in caelum et fieri signum / in caelo; de qua tractat Aratus et Hyginus14. Imaginaria est cum / loquimur de astris secundum hoc quod nobis videtur, dicentes quod sol declinet / se ad occasum in Oceano; de qua tractat Martianus et Hipparcus15. / Astronomia vero certitudinem et ratum astrorum docet, id est qualiter / sol perficiat cursum in hora sive in horis, in mense, in anno; de / qua tractat Tholemeus. /
1 Mecanica O, mecania lexit De Rijk
2 &(iam) O, autem lexit De Rijk
3 q(uam) O, Quae correxit De Rijk
4 redd(er)e p(er)fic(it) O, reddunt perfecte lexit De Rijk
5 theologicam lexit De Rijk, thelogia(m)(!) O
6 Theo/logia O, Theologica lexit De Rijk
7 theologia O, theologica lexit De Rijk
8 de + [u] O
9 oc(u)lata O, occultata lexit De Rijk
10 ÷ O, om. De Rijk
11 due lexit De Rijk, duo ut videtur O
12 magnitudi(n)e] m(u)ltitudi(n)e a.c. O
13 mobilib(us)] i(m)mobilib(us) a.c. O
14 Hyginus] Igin(us) O et De Rijk
15 Hipparcus] Iparc(us) O et De Rijk