Paris lat. 10444 f. 61r-v, saec. xi/xii
{De partibus logicae Quid consideratur in primis analiticis? Syllogistica, id(est) communis omnium regula sillogismorum, / necessariorum et probabilium, cathegoricorum, ypoteticorum.
Quid tractatur in secundis analiticis? / Apodictica, id est demonstratiua, quae demonstrat ueritatem, id est necessarios sillogismos.} /
QUESTIO GIRBERTI PAPAE.
Si ratione ita non est maius uel non aequum rationali1, / quod2 est quod ratione uti de rationali dicitur praedicari?
Sol(utio) Girberti3: Illud, uidelicet quod haec / praedicatio fit secundum naturam indefinitarum propositionum, quae4 continent uim particularium, / ut ‘homo iustus est’. Sicut enim non omnis homo iustus est, sed quidam, sic non omne rationale utitur ratione. / Igitur obliquo ordine fit praedicatio. Nam quando minora de maioribus praedicantur, obliquae / dicuntur, id est quamquam praedicentur, tamen non recto ordine praedicantur.
Quesito eiusdem: utrum / substantialiter ratione uti de rationali vel accidentaliter dicitur.
Sol(utio): Accidentaliter. / Quod tali monstratur argumento. ‘Omne rationale utitur ratione’ ‘nullum rationale utitur / ratione’ si substantialiter praedicaretur, aut affirmatio uera esset et negatio falsa. / Nunc uero, cum utrumque sit falsum, et affirmatio et negatio, nulli dubium est ratione uti acciden/taliter praedicari.
¶ Diuersis praedicamentis subduntur rationale et ratione uti. Rationale / qualitati, ratione uti facere. /
1 rationali] rationi a.c. P
2 quod] q(ui)d P
3 Girberti] G.B.T. P
4 quae continent] quectinent P
{inH2 pp. 132.21-133.8 Nos igitur quid1 in Sophisticis elenchis Aristoteles determinauerit, quantum breuitas ipsa / patitur, non grauemur apponere. Non enim solum equiuocatio in propositionibus collocata inpedit / propositionem, uerum etiam uniuocatio. Oppositio enim contradictoria esse debet, in qua / si affirmatio uera est, falsa sit negatio; si negatio uera sit, falsa affirmatio habeatur. /
De unovocis. Si quis enim dicat ‘homo ambulat’ ‘homo non ambulat’, affirmatio de quodam / homine uera est, negatio de speciali uera. Sed specialis homo et particularis uniuoca sunt. / Impedit igitur hic uniuocatio ad contradictionem.}
{inH2 pp. 130.16-131.19 De eqvivocis. Quodsi quis dicat / ‘Cato se Utice peremit’ ‘Cato se Utice non peremit’, affirmatio de rigido(?) Catone uera est, / negatio de Censorino(!) similiter uera. Et hic impedit equiuocatio.}
{inH2 pp. 133.9-134.5 Ad aliam et ad aliam partem. / Si ad aliam et ad aliam partem affirmatio et negatio ponatur, utrasque simul ueras esse / contingit, ut cum dico ‘oculus albus est’ ‘oculus albus non est’. In alia enim parte albus est, in alia albus non est.
Atque |61v| ita ad aliud relatum uerum inter se falsumque non diuidunt. Quodsi quis ad aliud et ad aliud / referens dicat ‘decem dupli sunt’ et ‘dupli non sunt’, nec hic recta faciet contradictionem. Nam si ad / quinque referat, uera est affirmatio; si ad sex, uera negatio.
At uero si diuersum tempus in affir/matione et negatione sumatur, contradictio inueniri non poterit, ut cum dico ‘Socrates / sedet’ ‘Socrates non sedet’. Alio enim tempore sedere sumptum, ueram facit affirmationem, alio uero / non sedere ueram2 negationem.
Si autem quis dicat affirmationem potestate, negatonem / uero actu, cum diuerso modo proposuerit, possunt negatio et affirmatio uno tempore congruente / ueritate constitui, ut si quis dicat ‘Catulus uidet’ ‘Catulus non uidet’. Potestate enim uidet, / actu uero non uidet.
Haec talis contradictio ueritatem falsitatemque non diuidit. Quocirca oportet / fieri, si recta facienda sit contradictio, eiusdem praedicati, ut ait Aristoteles, de eodem sub/iecto, non uniuoce, nec equiuoce, ad eandem partem, ad idem relatum, ad iddem(!) tempus, eodem / modo consitui. Quae omnia in Sophisticis elenchis Aristoteles diligentissime persecutus est.} /
1 quid] q(ui)t P
2 ueram] uera ut videtur P