Paris lat. 12949, saec. ix, ff. 21v-22r, 23v
Ff. 21v-22r, logico-theological notes, after a copy of Augustin's Dialectica
Nonnulli differentiam quaerunt inter esse nostrum et id quod est in forma. Quibus scien/dum est esse nostrum in Deo esse simplex; id vero quod est et apparet in forma, licet ab esse Dei quod et nostrum est / esse procedat, compositum tamen esse, non simplex, et ideo particeps est accidentium dum in forma / consistit, cui subiecta est materia. Ipsum vero esse nostrum nullum accidens admittit, quippe / in Deo est, et ut dicam, Deus ipsum est, cui nihil extrinsecus accidit, sed idem ei est esse |f. 22r| quod est ens. Nobis autem longe aliter. Quanto enim longius in ipsa creationis mutabilitte / ab eius esse recessimus, tanto amplius nostrum ens compositum eius simplici dissimile est. /
Ad quid dicitur a gravitate et siccitate, quae sunt formae. Quapropter / illa res quae uidetur, non est id quod est, quia ab ipsis materiis unde componitur non dicitur, sed / a forma qua immaginatur per compositionem materiarum.
Omnia quae sunt, bona sunt in eo quod sunt, id est in hoc quod esse habent, bonum. Non tamen sunt substantialia / bona, quia non per se ipsa bona sunt, sed a Deo qui est esse omnium sumpserunt ipsum bonum. /
Posset autem aliquis dicere quia ergo dicis ‘non a se ipsis habent bonum, sed aliunde, id est / ab esse suo, acceperunt bonum quod habent, participationem habent, id est per accidens.
Boethius occurrit ei argumentando, dicens nec participatione ipsa bonum habere, nam / si participationem haberent, tale esset in eis bonum participatione bonitatis, quale / est album in his quae(!) albi sunt participatione albedinis, id est accidens. Non sunt igitur par/ticipatione bona, quia in eo quod sunt, id est quod subsistunt, a bono esse suo `h´abent bonum. / Alba uero quae sunt non sunt alba in eo quod sunt, quia non ab esse suo hoc acceperunt quod al/ba sunt. Hoc enim non habent albedinem in essentia sua, sed extrinsecus acceperunt / eam per accidens, id est per euentum aliquem contingentem substantiae. Ideo etiam alba non sunt / alba in eo quod sunt, id est in eo quod subsistunt, quia ille qui albus non est ea esse alba uoluit. /
Sed nec iusta (] iuxta Ms) sunt in eo quod sunt, id est in sua essentia, ea quae iusta (] iuxta Ms) sunt, licet iustus / sit ille qui ea iusta (] iuxta Ms) esse uoluit. Hoc enim differt bonitas a iustitia, quod bonitas / ab esse procedit, iustitia ab actu. Omne igitur quod est bonum est, sed non omne quod est / iustum est; ac per hoc bonum generale est, iustum uero speciale, ideoque omne ius/tum bonum, non omne bonum iustum (] iustum bonum Ms).
‘Solum’ duobus modis dicitur. Semel, cum dicimus unum aliquid tantum esse, ut verbi gratia: solus est mundus, id est unus. Alio modo per quandam diuisionem, ut / cum dicimus nos solum habere cibum, non etiam potum; et solam tunicam, non etiam togam, ad diuisionem scilicet togae.
‘Commune’ mul/tis modis dicitur. Primo ut servus `vel equus´ quem uicissim in usus dominorum transit. Alio modo dicitur commune quod utendo cuiuscumque fit proprium, / ut est theatrum; nam post unum meum remittitur in commune. Tertio dicitur commune quod totum uno tempore in singulos uenit / nullis partibus diuisum, ut est uox vel sermo. Ergo aliter communis equus, aliter theatrum vel domus, aliter uox vel sermo. /
Proprium est usiae soli et non omni certum aliquid significare. Soli autem, quia nulla alia cathegoria hoc facit. Nec quanti/tas enim nec qualitas nec ceterae certum aliquid significant1. Sed non omni hoc congingit, quia secundae substantiae non osten/dunt certum aliquid; nam si diceris speciem vel genus, i.e. hominem vel animal, incertum est de quo indiuiduo dicas. / Igitur certum aliquid significare proprium est soli usiae, i.e. primae; non tamen omni, quia non secundae.
Aliud proprium est usiae / omni et non soli in subiecto non esse. Hoc namque habet prima, i.e. indiuidua; habet quoque secunda, i.e. species ac genus. Quod autem / diximus non soli usiae hoc contingere, sed etiam aliis: subauditur hoc dictum est propter differentiam, quae cum inter / accidentia computetur2, non tamen in subiecto esse dicitur, ut est bipes vel rationale. Ergo hoc proprium omni usiae est; / non tamen soli, quia et differentia hoc habet, quae non est pura usia sed mixta inter subtstanciam et accidentia. /
Item proprium est usiae omni et non soli, nihil contrarium esse illi. Quid enim vel animali atuqe ciceroni contrarium est? Nihil. Sed nec quantitati / contrarium est quicquam, nec ad aliquid. Ideoque non soli hoc `esse3´ proprium, ac per hoc nec vere proprium.
Porro illud vere proprium est usiae / quod est soli et omni, hoc est nulli soli alii cathegoriae contingens nisi ipsi in omni parte sua tam primis quam secundis quod susceptrix / sit contrariorum, cum nihil habeat contrarium. Etenim homini vel socrati nihil contraire potest, at contraria / suscipit homo et tantalus, licet diuerso tempore, ut sanitatem et infirmitatem, nunc gaudium nunc laeticiam, / et cetera huiusmodi. Hoc igitur tale proprium quod soli contingit et omni, proprie proprium uocatur et, ut di/ctum est, uere proprium est.
Illud uero quod beatus augustinus nec soli nec omni contingere dicit usiae, / Boetius ipse cathegoriarum commentator praetermittit. Nos tamen ex praecedentibus dictis eius / conicere possumus hoc, i.e. de subiecto praedicari, ut homo vel animal de cicerone. Sed hoc non in sola / usia est, quia et in qualitate inuenitur, ut color significatur4 uerbi gratia de hoc albo et scientia / de hac dialectica. Nec in omni usia est hoc, quia pelops non significatur4 de subiecto, cum sit ei nihil sub/iectum; similiter nec illa alia prima substancia. /
1 significant] significent a.c. P 2 computetur] c(um) putetur P 3 e(ss)e i.m. addid. P 3 significat(ur) sic P, sed fortasse praedicatur legendum