Paris lat. 2788 f. 1r, saec. x, before a copy of Boethius' Opuscula sacra
Musa dicitur aπo ton mycon i.e. a querendo, quia primitus per eam quaerebatur / uis carminum et uocis modulatio. Et ideo est nomen appelliuum, quia / nouem musae fuisse reperiuntur, filiae iouis et memoriae. Quarum nomina / sunt haec: Clio, Euterpe, Melpomene, Thalia, Polimnia, Erato, Terpsicore, / Urania, Calliope. Clio reperit historias, Euterpe tibias, Melpo/mene tragoedias, Thalia comedias, Polimnia rethoricam, / Erato geometricam, Terpsicore psalterium, Urania astrono/miam, Calliope litteras et carmina.
I. Clio fama interpretatur, / II. Euterpe bene delectans, III. Melpomene meditationem faciens permanere, / IIII Thalia ponens germina vel capacitas, V Polimnia multae memoriae, / VI Erato inueniens similem, VII Terpsicore delectans instructionem, / VIII Urania caelestis, VIIII Calliope optimae uocis.
Per nouem ergo musas / nouem modi et doctrinae et scientiae mistice exprimuntur. Primum enim est / uelle doctrinam, secundum delectare quod uelis, tertium instare ad quod delectatus es, / quartum capere ad quod instas, quintum memorare quod capis, sextum (The scribe stops copying here)
DE ACCIDENTI
Est accidens quod accidit et recedit, ut calor, frigus, febris. /
Est quod nec accidit nec recedit, ut uirtus in anima, lux in sole. /
Est quod accidit et non recedit, ut senectus et canities. /
Est quod recedit et non accidit, ut adholescentia iuuentus. /
Accidens uero est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem. /
Diuiditur autem in duo: in separabile et in inseparabile. /
Dormire namque separabile accidens est, nigrum uero esse inseparabiliter /
Coruo et aethiopi accidit. Potest autem et subintellegi et coruus /
albus et aethios(!) amittens colorem praeter corruptionem subiecti. /
Omnis causa tripartita est, i.e. in ethion, sinechon, crinomenon. /
Ethion est causa intentionis, sinethon de pulsio cause est, /
Crinomenon probatio, sinthontos et aliquando et hiontos. /
Theos graece, / deus latine. / logos sermo / vel ratio. Inde / theologia / dicitur ser/mo vel ratio / de deo.