BACK to
Home > Indices > of all MSS
                          > Index II.2-P
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

P: Paris lat. 8672 f. 88r-v, saec. x/xi, after inP1
Ed. D'Onofrio 1995 pp. 138-139


      Questio est quomodo ratione uti de rationali praedicetur, cum aut maiora de minoribus aut / aequa de aequis praedicentur, minora uero1 nunquam de maioribus, ratione autem uti minus esse ui/detur quam rationale.       Quod facile soluitur, si quod male uidetur ut uidetur perspi/caciter animaduertitur. Ratione uti namque semper de rationali ut aequo praedicari ma/nifeste intelligitur, si uis potestatis et actus ex integro discutitur. Multae quidem sunt / potestates [sunt2] quae [non3] ad actum non perueniunt, multi actus qui non a potestate ueniunt, multae4 iterum / potestates quae in actum deducuntur, et multi actus qui in potestatem reuertuntur. De omni / igitur rationali ratione5 uti preadicabitur, siue ea potestate qua peruenit ad actum, / siue ea quae non, siue eo actu qi a potestate deducitur, siue eo qui non. Ea quidem potestate quae non perue/nit ad actum, ratione uti praedicabitur de muto, surdo, et menticipe; ea quae peruenit, de dor|88v|miente, et eo actu qui a potestate deducitur, de uigilante post somnum et eo quod / non, de deo6.

1 uero + d P
2 sunt P, expunxit D'Onofrio
3 n(on) P, expunxit D'Onofrio
4 multae correxit D'Onofrio, multu(m) P
5 ratione correxit D'Onofrio, rationale P
6 deo correxit D'Onofrio, eo P