BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Miscellaneous notes

Ms: Pommersfelden, Schloßbibl., 16.2764, f. 27v


      ‘Ermenumena’ Graece, Latine dicuntur ‘interpretamenta’ vel ‘interpretationes’. Hinc et / Ermes dicitur Mercurius, id est interpres, quia internuntius fertur esse deum et hominum. / Unde et villa Mercurii ‘Ermispagos’ Graece, sicut et martis ariopagos et Saturni / ‘Chronospagos’. Nam ‘pagos’ dicitur villa.
      Hic ergo liber Apulei dicitur ‘Periermeniae’, id est / de interpretamentis. Continetur enim in eo qualiter syllogismi fiunt diversi et per diversas conclusiones / ad diversarum rerum notitiam docetur pervenire. Namque interpretatio est proprie quando altera / rei per alteram rem cognoscitur. Verbi gratia: qui est beatus est sapiens. Si ergo quid sit beatus ignores, / per id quidem quod est sapiens agnoscis. /

      Omne individuum est etiam generale, sicut individuum hominis ea consideratione quod est animal; respectu autem / accidentium, quibus solis fit individuum, dicitur singulare.
      ¶ Duae sunt regiones naturae: una in / intellectu, quo considerantur omnia incorporea, inter quae quae(!) laxiora sunt prima dicuntur; alia quae sensibus / patet quaelibet corporea, quae prima dicuntur, quia istis corporaliter cognitis incorporea considerantur. /
      ¶ Item intellectus est potentia animae qua considerant. Ea enim nunquam incorporantur ratio de alia. Potentia animae / quam ea quae corporantur.
      Intellectus autem tribus modis accipitur: interdum ut res intellecta, interdum ut ipsa / vis animae qua intelligit, interdum ut conceptio rerum incorporearum.
      ¶ Cum esse verbum iungat praedicatum subiecto, / quaedam ita iungunt quod in aliena voce intelligi praedicatum, ut ‘homo est naimal’, quaedam ita quod in eodem verbo / intelligi praedicatum, ut ‘homo est’, id est homo habet essentiam.
      ¶ Qui amavit, quod valet participium praeteriti quo caret, / cum dicitur qui caret suo significato, et ‘amavit’ suo, et valet tantum partic(ipium).
      ¶ ‘Chimaera currit’ / ‘non res currit’ est propositio quantum ad intellectum. Nam anima habet hanc potestatem ut fingat ea quae non sunt. /
      ¶ Et ‘chimaera’ haec vox est nomen illius vocis, et sic significativa, sicut ‘ci’ significat illam syllabam in ‘Cicero’, / illa autem non, simul de aliis --- probatur per a nomen.
      ¶ Prima impositio vocum fuit in incomplex, sed / secunda in complexis, ut ‘homo currit’ ‘homo’ significat substantiam, ‘currit’ actionem, oratio vero dicit illa esse coniuncta. /
      ¶ Cum omnis affirmatio et negatio dividant verum et falsum quantum ad inferentiam, scilicet si haec vera, illa est falsa. Quaedam quidem inde / dividunt verum et falsum determinate, quaedam indeterminate. Illae determinate res quarum talis quod potest nostrae / subiacere cognitioni, sicut etiam lapillus defundo m() si sit quis videat. Et quae determinate dividunt, si omnes / de praesenti et praeterito et de futuro naturalis tantum, sed contingentes indeterminate una per se. At si / simul utramque sub disiunctione terminos erit, altera vera determinate, nesquio quae, ut ‘cras aut / pluet aut non pluet’. Alioquin si dicere modo alterum inevitabiliter veram, periret casus, id est inopinatus rei / eventus, et utrumlibet quidem utraque habent se ad esse et ad non esse, sed utrumlibet cum dispositione, quando scilicet labo/ramus ut res fiat potens tamen ut non eveniat.
      ¶ Quicquid sequitur ad aliud est maius vel par. / Quare cum dicitur ‘si necesse est Socratem sedere dum sedet’, tunc necesse, id est inevitabile, eum sedere. Non sequitur, / quia inevitale minus est determinato ut genere, quia omne determinatum est inevitabile, sed non omne inevita/bile determinatum.
      Et dicitur necesse quatuor modis. Pro inevitabili ut ‘necesse est deum esse in mer()’. / Pro utili ut ‘amici sunt mihi necessarii’; pro determinato ut ‘necesse est Socratem sedere dum sedet’, / id est determinate sedet; at si enunties simpliciter necesse est Socratem sedere’, erit inevitabile. / Pro consequenti ut ‘si es homo, necessario es animal’, id est consequitur.
      ¶ Consilium est ratio excogitata et ha/bita in verbis faciendi aliquid vel non f(aciendi) Negocium in factis.