Cum dicimus ‘quid est nihil?’, uidemur quaerere quam essentiam / habet nihil. At essentiam nullam nihil habet. Non ergo quaerendum / quid est nihil, ne uideamur quaerere esse in eo quod nullum habet esse, nisi ad / uocem quae est nihil respiciamus, dicentes ‘quid est nihil’, ac si diceretur: quae sub/stantia est nihil.
Ad quod responderi potest quod uox sit nihil vel quod pars / orationis sit nihil vel nomen sit nihil.
Cum uero uolumus scire quid hac uoce / quae est ‘nihil’ significatur, quo pacto interrogre possumus? An sublato / ‘est’ uerbo sufficit, ita interrogare ‘quid nihil’?.
Sed ad eandem recurrit / difficultatem. Nam dicendo ‘quid nihil’, uidemur interrogare quae res / sit nihil; sed quia neque quicquam sit nihil, cur audeamus dicere ‘quid nihil’? /
Vnde patet quod nonnisi abusiue hac utitur interrogatione, vt quomodo / de rebus existentibus interrogantes dicimus ‘quid est homo?’ vel ‘quid est animal?’ / et similia, ita et de nihilo disputantes interrogemus ‘quid est nihil?’. / Non quod aliquid esse habere nihil discere uelimus, sed nihil, quod / nullam essentiam habet, a rebus existentibus discernere inqui/rimus.
Nihil `est´ ergo aliud nihil nisi quod omni forma et specie / caret. Omne enim quod est, formam et speciem habet; quod autem formam / et speciem non habet, nihil est.
Ideoque peccatum nihil esse recte dicitur. Quam/uis enim peccatum non nisi in aliqua forma et specie sit; tamen peccatum, in quan/tum peccatum est, non est forma neque species, sed priuatio cuiuslibet boni / in aliqua forma vel specie.
Sed aliud obiicitur quomodo peccatum / diligitur si nullam formam et `nullam´ speciem habet. Nam quo pacto motus |372| amoris ad aliquid concupiscendum illicitur, quod concupiscibile / omni forma et specie caret?
Itaque sciendum quod quaedam / quasi umbratilis similitudo uirtutum uitia habeant. / Verbi gratia, ut ira iustitiam prop`ter´ iustam uindictam imitatur, / et superbia uirtutem excellentiae assimulat, et similia. / Vnde mirares conficitur † quod uita non omnino nihil sunt. / Non enim delectabilia essent, si omnino nihil fuissent. / Nec similitudinem quamuis umbratilem uirtutum haberent, / si penitus nihil forent. Non enim fieri potest ut similitudo / boni sit nihil omnino, praesertim cum nihil aliud sit peccatum / nisi spontaneae uoluntatis motio contra naturae honestatem. / Ideoque si diligenter inspicias, nequaquam creaturae motus / omnino nihil est.
Sed huic opinioni obiici potest. Nam si peccatum / non omnino nihil est, utique aliquid est; ideoque esse habet; omne autem / quod esse habet, inquantum est, bonum est; quod autem bonum est, malum non est; / omne igitur peccatum non est malum; ideoque peccata non sunt / peccata. Quo quid turpius credi vel dici potesst?
Vnde discussa / diligentius ueritate, restat ut intellegamus quod sensibilis / creaturae motus aliquid est, vt uelle aliquem occidere innocentem / non nihil est in animo. Est enim quidam motus quamuis / praue et iniuste uolentis, sed et gladio corpus secare / innocentis quidam motus sensibilis est, et ideo non nihil est. |373| At peccatum, quod talibus motibus accedit, omnino malum est; / et ideo nihil est. Nam uoluntati iniuste occidere uolentis / et actioni iniuste gladio percutientis iniustitia accedit, / quae omnino peccatum est. Ideoque omnino nihil est, ne si concedamus / peccatum aliquid in se habere esse, aliquid bonum esse peccatum fateri / cogamur.
Itaque ‘nihil’ duobus modis dicitur: nihil quod non est peccatum / et nihil quod est peccatum. Esse autem peccatum nihil esse intellegitur, / non quod peccatum non sit; sed esse peccatum nihil esse, in aliquo tamen esse / significamus. Solet etiam uitiosa creaturae motio vel peccatum / vel nihil appellari. Vnde et de quolibet homine uitiose loquente / siue agente dicimus nihil ille d(ici)t, nihil ille agit, non quod dictio / vel factum omnimodo nihil existat, sed accedens uitium / ipsos motus corrumpat. /
lacuna duarum linearum
Sex modis similis est interior homo deo: quod citus, quod mobilis, / quod suptilis, quod incorporeus, quod inuisibilis, quod aeternus. / Et `quaedam´ trinitas est in interiore homine, i.e. mens, intelli/gentia, voluntas siue amor, id est aliquod ingenitum ut mens, / et aliquod genitum ut intelligentia, et aliquod procedens / ut amor.