AUGUSTINUS in libro DE DOCTRINA CHRISTIANA (II.3.4-4.5).  Signorum igitur quibus / inter se homines sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum / sensus(!), pleraque ad aurium, paucissima ad ceteros sensus, id est motus / manuum et histrionum, dant signa oculis (] octilis Ms), et sunt quasi quaedam uerba / uisibilia.; et tuba et tibia et cithara dant (] radiant Ms) signa auribus; / odor ad nares, corpus ad tactum.  Sed omnia uerbis comparata paucis/sima sunt.  Uerba enim prorsus inter homines obtinuerunt principa/tum significandi quecumque animo concupiunt<ur>, si ea quisque prodere / uelit (] uelut MS).  |II.4.5| Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius quam / sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum.  Ita uoces / oculis ostenduntur, non per se ipsas, sed per signa quedam sua.  |171r| 
     
	Ex his uerbis apparet uocem duobus sensibus accidere (] accedere Ms), id est auribus / et oculis; sed quia per litteras oculis, ipse autem auribus, ideo proprie auribus accidit.  / Sensus est passio corporis non latens animam (Cf. Augustinus, De quantitate animae 25.48).  In tantum enim accidit / uoci auditus, id est audiendi sonus, quantum latet anima intellectus / uocis.  Nam aliquando auditur uox et non intelligitur, si inarticulata / an aliena lingua fuerit.  
     
	Substantia uocis est aer tenuissimus.  [sicut] / Sicut enim quod subtilissimum est elementorum, per corpus uadit ut in cor/pore motetur, ita quicquid tenuissimum spiritus aerius (] herius Ms) spiritus latenter / in corpulentiori aere ab animalibus sumptus per corporis in/greditur uenas, et cum reuertitur per artherias, anima per igneam cu(m) ui(m) / pulsante uocem efficit.  Ad circumposita loca et corpora uox acc/dit.  Nam echo, id est imago, uoces de lignis et saxis edilibus que resultat.  / Sed proprie auribus accidit, quia per illam imaginem, que de uoce per aures / in sensu exprimitur audientis, intimat uocem proferentis.  / 
     
	EX LIBRO DE PARADYSO NOYC.   Mens interpretatur ani/mum siue mentem.  Greci noyn dicunt (noyn dicunt greci et transportanda indicavit Ms); sensus uero ecθcin appellant; / notio illa, qua intelligit mens sensum, ennoyn dicitur.  Quid est quantum / in ipso est, nisi quantum sentitur uox.  Ita ergo accidit ille sensus, qui / prorie dicitur auditus, quantum potest sentire.  <S>icut anima colligit / in unum omnia membra corporis ut per illud corporalia et uisibilia / sentiat, ita uocem in uerba (in uerba] intra a.c. Ms) coarat(!?), ut sensum aliis exprimat uel sonum sensibilem, |71v| id est a quo anima quem per ignem, in quo artheriis et faucibus quod pro/prie auribus accidit, id est nam uox aliis sensibus sensibiliter non accidit.    
AUGUSTINUS. Omnis corporalis uox per audientis corporalem sensum / a loquente profertur. /