Vat. lat. 8591 f. 63r-v
Contradictoriae appellantur propositiones / in quibus necesse est unam semper inue/niri ueram, alteram falsam.
Nota / in quibus est contradictio.
In uniuersali / affirmatione et negatione, ut ‘omnis / homo iustus est’ ‘nullus homo iustus est’, / utrumque falsum est.
In indefinitis, ut ‘homo / iustus est’ ‘homo iustus non est’, utrumque / uerum est.
In equiuocis, ut ‘Cato se Uticae <occidit’ ‘cato se Uticae> / `non´ occidit’, utrumque uerum est. Cato enim / Martiae se Uticae occidit, et Cato Censo/rius non se Uticae occidit.
¶ In uniuoca, / ut ‘homo ambulat’ ‘homo non ambulat’, / de quodam homine affirmatio uera, / negatio de spetiali uera. Spetialis / autem et particularis, uniuoca sunt. /
In his que ad aliam ponuntur partem, / partem ut ‘occulus(!) albus est’ ‘oculus / albus non est’. In alia enim parte a`l´bus, |63v| in alia non, utrumque uerum est.
¶ In `h´is que / ad aliud referuntur, ut ‘decem dupli sunt’ / ‘decem dupli non sunt’, si ad quinarium refero, / uerum est; si ad senarium, non.
In his quae diuerso / tempore, ut ‘Socrates sedet’ ‘Socrates non / sedet’, diuerso temore utrumque uerum est. /
¶ In his quae diuerso modo, ut ‘catulus uidet’ / ‘catulus non uidet’. Potestate enim uerum est / primum, actu secundum.
¶ In his ubi est aliut sub/iectum, aliud predicatum, ut ‘Socrates philoso/phus est’ ‘Plato Romanus non est’; uel ubi idem / predicatum et aliud subiectum, ‘Socrates albus / est’ ‘Socrates philosophus non est’.
Quocirca / oportet fieri si facienda est contradictio eiusdem / predicanti de eodem subiecto, non equiuoce / nec equiuoce(!), ad eundem partem, ad idem relatum, / ad idem temus, eodem modo, uno proporito / uniuersaliter, altero particulariter, uel utrisque / singulariter. /
Primus modus est condicionalium, id est / ypotheticorum sillogismorum, quotiens in / conexa propositione primum ut in propositione / locutus assumitur, ut consequatur secundum, / hoc modo: si dies est, lux est; at qui dies est, lux / est igitur.
¶ Secundus modus est quotiens in conexa / propositione secundum et contrario assumitur quod in (Cetera desunt)