BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Ms: Vatican, Reg. lat. 230, f. 71rb, notes

      Nota quod corruptio et generatio videntur esse in eodem simul, ut in hoc opere / quando transit de inanimatione ad animationem patet. Dum enim induit hoc substantia/le esse quod in animali rationali mortali (] a(nima)l r(ati)o(n)e .M. V), exuit hoc substantiale esse quod confert ei inanimatio; et sic habet / in se et corr(umptionem) et generat(ionem).
      Quod quidam dicunt non esse inconveniens, si diversis respectibus / sint in eodem. Quod licet in quibusdam non possit evitari, hic tamen leviter evitatur, quod non / sint in eodem. Dum enim egreditur ab illo substantiali esse qui prius habebat, removet illud / substantiale esse ita quod illis aliud substantiale esse; nec quod ingreditur, non quod est in eodem egreditur / a priori, sed in ipso brevissimo momento illius egressionissime intervallo ingreditur ill(ud) / aliud substantiale esse.
      Nec tamen negamus quin in diversis partibus possint esse, ut in capite / potest esse animatio, in pedibus inanimatio; sed in eadem parte non est. Vide quod si a generatione [si] / omne motus sumitur, ‘generatum’ ill(ud) non est participium. Non enim tempus notat, sed tantum valet quod ingre/diens in substantiam, et hoc praedicit. Ideo dicitur de corrupto: quando sumitur a corr(uptione) specie motus, non a corrup/tione passione. Quando enim sumatur a corr(uptione) passione, tempus notat.
      Nunc potest dici de ea et / de omnibus nominibus tempus notantibus, quia illa regula non convenit eis: Quicquid participat nomine, / et re. Fuit quidem tantum datam de vocibus res praesens praedicantibus, vel dicatur participat vel par/ticipavit vel participabit.