F. 93va
Racionalis disciplina est {[10]* per quam doctrinae uer/borum doctorumque significantiae discernuntur, / et uniuscuiusque sermonis proprietas certa cum racio/ne distinguitur. In qua praecipue erudiri conuenit / pueros, ut det puero iuniori sensum et cogita/tionem. Et quia qui in his eruditur, necessario / racionabiliter per ea quae didicit semet ipsum guber/nat, et uitam suam moderatus librat. Propterea Solo/mon dicit: Intelligens autem subernationem acquirit.} {[14] Oportet igitur eum qui sapientiam scire desi/derat,} ut {[12] recte eam quaerat et querens pulset / ostium sapientiae, petens a deo ut aperiatur ei et / mereatur accipere per spiritum sanctum uerbum sapientiae / et scientiae(?).}
* Origenes, In Cantica canticorum, prologus 3
Xenodochium, id est locus uenerabilis, in quo peregrini sus/cipiuntur.
Pthochotrofium, id est locus uenerabilis, in quo paupe/res et infirmi homines pascuntur.
Nosochomium, id est locus / uenerabilis, in quo egroti homines curantur.
Orfanothrofium, / id est locus uenerabilis, in quo parentibus orbati pueri pascuntur. /
Cerontochomium, id est locus uenerabilis, in quo parperes et / propter senectutem solam infirmi homines curantur.
Brephothro/fium, id est locus uenerabilis, in quo infantes aluntur. /