Boethius in secundo commento supra Porphyrium (inP2 p. 140.19-21) dividit philosophiam in activam et speculativam et amminiculantem. /
Appellans activam moralem1, quoniam in actione consistit. Et distinguitur triplex, ethica speciali nomine, politica, aeconomica2. / Ethica docet quomodo homines unius regionis se debent habere ad invicem. Politica docet quomodo homines unius civitatis / se debent habere ad invicem. Et dicitur a polis quod est civitas, et etis quod est mos quasi mos unius civitatis. Aeconomica3 docet quomodo se / debet habere unusquisque versus alterum.
Speculativam appellans naturalem, quae in subtili occultarum naturarum speculatione consistit. Agit enim naturalis de / ca`u´sa mutationis rerum earum quae sunt sub lunari globo, quae subiacent generationi et corruptioni et alterationi et aliis specie/bus motus. De cuius divisione nihil ad praesens.
Amminiculantem appellans rationalem. Et dicitur amminiculans quoniam amminiculatur ad utrumlibet, / sci. ad moralem et naturalem. Scitur enim per hoc quid verum, quid falsum. Potentes enim considerare quid verum, quid falsum, scientes de facili quid eligendum, / quid fugiendum erimus, de facili etiam poterimus nobis comparare scientiam uniuscuiusque. Haec4 autem amminiculans5 quadupliciter dividitur, scil. in dialecticam, / demonstrativam, temptativam, sophisticam. Et unaquaeque istarum6 dividitur in artem inveniendi et artem iudicandi. Quod testatur / Boethius in principio huius libri, dicens: Omnis ratio disserendi etc.
Intendit autem Boethius hic agere de locis dialecticis, quidve hi a se dif/ferant, et in quo cum locis rethoricis conveniant et differant.
Utilitatem ostendit Aristoteles in principio Topicorum suorum. Dicit (Top. I.2 p. 7.7-8) enim: / Est autem ad tria utile: ad excercitationem, ad obviationem7, ad secundum philosophiam disciplinas.
Causa operis suscepti fuit m(axim)a / [maxima] prolixitas et difficilitas(!) Topicorum Aristotelis. Agit enim in hoc opere communiter de quibus Aristoteles egit secundum partes.
Titu/lus talis: Incipit primus liber thopicorum(!) boetii de thopicis(!) differenciis.
1 moralem] morale()s W
2 aeconomica] eq(uo)nomica W
3 Aeconomica] Eq(uo)nomica W
4 Haec] h(ui)c W
5 amminiculans] aminicans W
6 istarum + [(et) un] W
7 obviationem] obuat(i)one(m) W