BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS                           > Index III.1 MssDivPhil
                          > Index III.2 > Index III.2 Type I&II
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

The accretion to Beda, De mundi caelestis terrestrisque constitutione PL 90 908A-910A
      Philosophia est veritatis comprehensio. Quae dividitur in tria, scilicet ethicam, logicam, physicam.

      Ethica autem est scientia moralis, vitae ordinem aperte demonstrans.
      Cui supponitur tria, scilicet animus, anima, homo.
      Animus est res sui curam gerens; anima est reipublicam curam suscipiens; homo est res familiaris, officium disponens, vel secundum dialecticos, animal rationale.
      Animae autem quatuor supponuntur, scilicet prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia. Prudentia est verae laudis perfectio. Iustitia est habitus animi; sapientia |908B| cuncta prospiciens vel habitus animi communi utilitate conversa. Fortitudo est quaedam, relictis vitiis, ad meliora semper se erigens vel fortis est periculorum susceptio et malorum perpessio. Temperantia est quod amoris gravitate quaeque constituens.

      Logica est diligens ratio disserendi et magistra iudicii; sic definita stricte accipitur, comprehendes tamen rhetoricam, dialecticam. Large vero sic describitur: Logica est sermocinalis scientia; et dividitur in tria: in dialecticam, rhetoricam, grammaticam.
      Dialectica est sagacitas ingenii stultitiaeque sequester. Supponuntur autem dialecticae quatuor, scilicet probatio, assumptio, confirmatio, conclusio.
      Rhetorica coniunctionis honestae et / faceti eloquii, doctrix argumentosa. Cui supponuntur tria: |908C| natura, doctrina, usus.
      Grammatica eloquendi / peritia.

      Physica scientia naturalis vigoris causam recte commemorans.
      Physica autem alia intellectibilis ut angeli, alia intelligibilis ut Deus, alia naturalis ut susbstantia.
      Naturalis vero dividitur in sex, scilicet arithmeticam, geometriam, musicam, astronomiam, astrologiam, medicinam. Arithmetica est multitudinis, quae per se est sollicita calculatrix; arithmeticae supponitur perfectio, imperfectio, plusquam perfectio. Geometria est immobilis magnitudinis doctrina ponderatrix vel mensuratrix; quae habet lineamenta, intervalla, magnitudines, figuras, dimensiones, numeros. Musica est melodiae eiusque instrumentorum artifex curiosa; musica utem alia |908D| harmonica, alia rhythmica, alia metrica. Astronomia est mobilis magnitudinis ascita contemplatrix; astrologia est peritia quae coelis vertiginem conversione considerat. (Altera autem naturalis, aliera autem superstitiosa. Naturalis dum exsequitur solis et lunae cursum, astrorum, certas temporum stationes. Superstitiosa vero est, quam mathemtici sequuntur, quae in stellis augurantur. Hoc vero est inter astronomiam et astrologiam, quia astronomia conversionis, ortus, obitus, motusque siderum continet, et cur sic vocentur; astrologia vero partim naturalis et supertitiosa partim). Medicina est ars quae de morbis et salute corporum tractat; alia vero methodica, alia autem empirica, alia logica.

      The beginning of another text
      Aristoteles quaerit an Deus sit: poena dignus est, quia colere |909A| magis quam inquirere convenit sapienti. Alexander ad Didymum: Est anima una per se stabilis, unde |910A| omnes animae recreantur. Hermogenes: Si Deus non est, unde bona? si est, unde mala?