Ad mensam philosophie sitientes currite | |
et saporis tripertiti septem rivos bibite | |
uno fonte procedentes, non eodem tramite. | |
Hinc fluit gramma prima, | |
hinc poetica ydra, | 5 |
lanx hinc satiricorum, | |
plausus hinc comicorum, | |
letificat convivia | |
Mantuana fistula. | |
1
Ad mensam philosophiae sitientes currite
et saporis tripertiti septem rivos bibite,
uno fonte procedentes, non eodem tramite.
2
Quem Pithagoras rimatus excitavit phisicae,
inde Socrates et Plato honestarunt ethicae,
Aristotiles loquaci desponsavit logicae.
3
Ab his sectae multiformes Athenis materiam
nactae hoc liquore totam irrigarunt Graeciam,
quae redundans infinite fluxit in Hesperiam,
4
Non tamen sine ductore vel tuto remigio,
quia navem gubernantes Maro atque Cicero
centum nautas asciverunt quemque suo studio.
5
Sic recta philosophia minas vicit aequoris,
nostra sumens elementa pro Achivis litteris,
tandem laeta venit Romam per fluenta Tibridis.
6
Erat enim Roma potens bellorum victoriis,
et ut omnes gentes suis subiecit imperiis,
sic dicebat. ut praestaret gemmis philosophicis.
7
Has ad sese Tulliana torsit eloquentia,
cuius tonat vehementer trifida rhethorica.
His imbuta pulsat astra Mantuana fistula.
8
Hinc non paucis evolutis annorum curriculis
Severinus his successit in nullo dissimilis,
quae philosophiam spectant, nullo minor meritis.
9
Praeter hunc et supra dictos extiterunt plurimi
praeceptores et poetae vel historiographi,
quorum quosdam hic dicamus, nam convenit ordini.
10
Hi sunt Plautus, Naso, Flaccus, Naevius, Terentius,
Livius, Lucanus, Varro, Stacius, Salustius,
Plinius, Quintilianus, Juvenalis, Persius,
11
Ennius, Cato, Catullus, Macer et Macrobius,
Marcianus, Victorinus, Donatus et Servius,
Priscianus primae artis restaurator strenuus.
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
Multos tamen et praestantes vertimus et liquimus.
profutura studiosis harum facultatibus.
Prime sedis fundamento presidens grammatica
preter denas atque ternas partes
in primis quinquepertita, per bis quaternaria.
Haec in ipsis studiorum discitur crepundiis
et sub ope instrumenti viam parat ceteris
informando, edocendo infinitis regulis.
Huic secunda sociatur civilis rethorica
et verbosa super omnes, partibus quinaria,
genera causarum tria cuius
Hec forenses lites sedat, causas agit, clamitat,
discernendo, recusando, defendendo iudicat
et quo vult leges retorquet, dicit, negat, implicat.
Cuius genere communis hinc est dialectica,
quae natura prior extat etiam grammatica,
dum cunctas ligat et solvit, pervideri nescia.
Hec diffinit et discernit, dividit et asserit,
ratiocinari potens, vincens, invincibilis,
quam lampas clarificavit Manliani luminis.
Transtulit hanc resolvendo binis Analeticis,
introducens Isagogas binis commentariis
et idem Kategorias cum Perierminiis.
Topica cum Sillogismis atque Differentiis,
Diffinicionum librum cum Divisionibus explicavit,
addens unum Propositionibus.
Hinc abstractas quantitates edocet quadrivium
numeris et simphoniis mensurisque proprium
et perpendit celi vias cursus atque siderum.
Huius quattuor in partes solvitur scientia
enarranda binis formis sui sub essentia.
Hinc testatur Severini diligens sollertia.
Quarum prima ceterarum mater arithmetica
et postea septem vocum moderatrix musica,
tercia geometria, hinc ars astrologica.
Hec perpendit celum, terram, solem et zodiacum,
lunam, polos, parabellas, axem, decem circulos,
stellarumque noscit situs in occasum geminos.
Exultate Papienses cives inclitissimi,
apud quos quiescunt ossa insignis Boecii,
vos his rivis clarescentes iure post eximii.