BACK to
Home > Indices > Index III.2 > Index III.2 Type O
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Bibliotheca magnifica

Ms: Cambridge, University Libr., Gg 5.35, ff. 423v-425r
Ed.:

Lit. Knappe p. 197


11. BIBLIOTHECA MAGNIFICA

1. DE SAPIENTIA.
Me sine matre pater genuit pariente puellam,
  Sed genito prole non erat ille prior.
Virgine virgo forem quanquam de perpete perpes,
  Non mihi abest ullo coniuge matris honor.
Sunt mihi nam ternae patrio sine semine natae,
  Sed mea virginitas sempr in aeva manet.
Terna mihi est species, oculi tot fronte sub una,
  Ubera tot niveo pectora sacra tument.
Totque meo latices turgent de ventre manantes,
  Lota sophistarum pro quib... quis ...nitet.

2. DE PHYSICA
Innuba me genuit genitrix de coniuge nullo,
  Dum sit patris ... est mihi matris honor.
Mater enim constat mea patris origine sola,
  Ast ego de sola sum genitrice sata.
Sed quanquam genitrix mea virgo perenniter instet,
  Foemineae sobolis pignora trina tulit.
Sunt mihi bis binae species, tot lumina lucent,
  Pignora tot geni virgo sed ipsa manens,
Inque meo turgent niveo tot pectore mammae,
  Tot quibus aeterno fonte fluenta manant.

3. DE ARITHMETICA
Me sterilem genuit patrio sine semine mater,
  Sed mihi sunt propria proles in aeva manens. |p. 51|
Sunt mihi germanae genitae de virgine trinae,
  Quae sine me nequeunt numina habere sua.
Bina patet species duplici sub fronte tot ora,
  Ubera tot niveo pectore sacra tument,
Una mihi species hilaris ut lumina trino,
  Altera sic triplici munere lucis ovat.

4. DE GEOMETRICA
Sunt mihi tres mirae species, sunt lumina sena,
  Quaelibet ut species lumina bina ferat.
Unus eorum oculus vigilans in celsa tuetur,
  Rite suum visum alter ad ima premit,
Tertius ante videt, quartus sed retro retorquet.
  Quintum sextumque dextra sinistra tenent,
Meteoras ratio caelum pelagumque solumque,
  Terra tamen tribuit nomen in aeva mihi.
  

5. DE MUSICA
Vox mea non sonuit penitus non atque sonabit,
  Nulla corona tamen vox sine me resonat,
Sunt mihi tres mirae species, sunt lumina trina,
  Ubera tot niveo pectore scra tument.
Me sine dulce nihil tubicen, citharista, poeta,
  Clangore, fidibus, carmine ferre queunt.
Nescio quid sunt resonant quid carmina vatum,
  Quippe mihi nullus sensus inesse potest.

6. DE ASTRONOMIA
In terris mihi grata domus, sed pascor olympo,
  Tot mihi sunt oculi quot polus astra vehit,
Ast mea sceptra manent se dudum tempora volutant,
  Dumque suas moveant lux tenebraeque vices. |p. 52|
Ipse sed extinguar, mea glorai cuncta peribit,
  Luxerit aeterne dum sine nocte dies.

7. DE ETHICA
Sunt mihi germanae genitae de virgine binae,
  Una secunda meo est, altera honore prior,
Una creaturas ego ritus tertia linguas,
  Ordinat in species, dividit atque suas,
Prima secunda tacent, liquitur sed tertia sola,
  Pro nobis etenim sunt sibi verba data.
Sunt mihi bis binae species, bis lumina bina:
  Pignora tot genui virgo sed ipsa manens.

8. DE QUATUOR VIRTUTIBUS
Sunt mihi germanae patrio sine semine ternae:
  Nam genitrix nostra virgo per aeva manet.
E quibus una modos humanis moribus optat,
  Ne plus quisque petat quam sibi sorte datur:
Altera prudentum defendit ab hoste cateras,
  Insidiae cunctae cui sine bube patent.
Tertia Christicolis vires largitur enormes,
  Cuncta quibus facile ferre pericla queant.
Quarta, tenes geminam lancem moderaminis aequi,
  Sedibus in summis iudicat ante Deum.
Illa, nuens iustis caelestia scandere regna,
  Imperat iniustis Ditis adire domos.

9. DE LOGICA
Est mihi sola parens geminae sine patre sorores,
  Quarum notitia me pereunte perit.
Tres mihi sunt species, fulgent tot fronte sub una:
  Lumina tot genui pignora virgo manens.
Imperio quorum cunctae per secula linguae |p. 53|
  Expediunt vitam, quae sine labe nitent.

10. DE GRAMMATICA
Littera distribuit mihi nomen Graeca perenne;
  Nescio sed quid sit littera, quidve potest,
Grammata cuncta meae ditioni et singula verba
  Subdita, sed nota grammata nulla mihi.

11. DE RHETORICA
Ast mihi tradiderat nomen foecunda loquela.
  Singula despiciens plurima verba fero.
Me veneranda phalanx reveretur in aeva rethorum,
  Dum sine me nequeunt quae referenda loqui.

12. DE DIALECTICA
Sunt mihi germanae genitae de virgine binae,
  Nominibus quarum sacra sophia viget.
Grammatibus cunctis variaverat una figuras,
  Altera dicendi ferre perita modos.
Ast ego mente solers breviter discrimina rerum
  Segrego quam nulla fallere menda queunt.
Omne sylogismis dubium manifesto repertis:
  Quippe sophistarum mens mihi Graeca domus.
Sed mihi dum pauci praestant habitacula digna,
  Mens sine me dubia multa relinquit inops.