Mss
Ed.:
Discus erat tereti formatus imagine mundi, | |
Arboris unius quem decorabat opus. | |
Hujus grammatica ingens in radice sedebat, | |
Gignere eam semet seu retinere monens. | |
5 | Omnis ab hac ideo procedere cernitur arbos, |
Ars quia proferri hac sine nulla valet. | |
Hujus laeva tenet flagrum, seu dextra machaeram, | |
Pigros hoc ut agat, radat ut haec vitia. | |
Et quia primatum sapientia gestat ubique, | |
10 | Compserat illius hinc diadema caput. |
Et quia te sensus bonus, aut opinatio gignit, | |
Ambae hic assistunt celsa sophia tibi. [0333C] | |
Arboris illius recto de stipite rami | |
Undique consurgunt e regione sibi. | |
15 | Dexter Rhetoricam habet, et Dialectica temet, |
Virtutes laevus quattuor atque gerit. | |
Rhetorica atque foro dextram protensa sedebat, | |
Turritae atque urbis fabrica stabat ei. | |
Jura quod eloquio peragit civilia magno, | |
20 | Litibus et populi dedere frena solet. |
Corporis arx alas revehit, caput atque leonis, [0334A] | |
Fecerat artificis quae bene docta manus. | |
Verborum levitas alis, virtusque leonis | |
In capite eloquii congrua signa dabant. | |
25 | Sic capite et pedibus gestans caducifer alas, |
In verbis cursum signat inesse levem. | |
Haud procul hinc sedit sensus Dialectica mater: | |
Illa videbatur stans, erat ista sedens. | |
Par quibus in sensu, dispar in pluribus actus | |
30 | Stando quod illa boat, ista sedendo legit. |
Illa tumultifluas sedes petit, ista remotas: | |
Illa forum jugiter appetit, ista stylum. | |
Oribus illa modum componit, moribus ista, | |
Illaque fons verbis, sensibus ista manet. | |
35 | Laeva caput monstrat, corpus tamen occulit anguis, |
Dum nil dextra tenet quis petit illa petat. [0334B] | |
Quae proponit et assumit, concludit acute, | |
Incautum ut solers mox petat angue suo. | |
Haec vera a falsis studio discernere magno | |
40 | Aestuat, et veri scit reperire viam. |
Hoc Logica, ast alio consederat Ethica ramo: | |
Haec ratione viget, moribus illa probis. | |
Hac in parte locum retinet prudentia primum, | |
Quae sanctae vitae perdere nescit iter. | |
45 | Stabat ibi gravitate pia, librumque tenebat, |
Ut queat imbutus hoc suus esse sequax. | |
Proxima vis illi stabat fortissima virtus, | |
Insignita armis, officiisque suis. | |
Altera namque manus sicam tenet, altera parmam | |
50 | Tectum erat et cono cassidis omne caput. |
Quo queat horrendas vitiorum vincere larvas, [0334C] | |
Et pia libertas quo bene tuta fiat. | |
Hanc prope justitia gladium palmamque tenebat, | |
Libra erat in cujus sive corona manu. | |
55 | Quis tormenta ferat non justis, praemia justis, |
Pondere seu juste dicta vel acta probet. | |
Hanc prope temperiem praebens moderatio stabat | |
Fortia fraena vehens sive flagella manu, | |
Quis pigros stimulet, veloces temperet, et quis | |
60 | Aequus ut aequatis cursibus ordo meet. [0335A] |
Arboris at magnae sursum tendebat imago, | |
Ibat et in celsum stirps bene rectus ei. | |
Quem numerorum ulnis ars amplexata tenebat: | |
Stare videbantur ramo in utroque pedes. | |
65 | Ista manus numeros retinebat, et illa volumen, |
Quam constat matrem, Physica, inesse tuam. | |
Hanc super ex primis geminae procedere ramis | |
Cernuntur, similes e regione sibi. | |
Musica in unius residebat parte sonora, | |
70 | Arte videbatur fila movere lyrae. |
Et cui disparibus calamis est fistula septem, | |
Qui numerus celebris mystica multa gerit. | |
Stabat et acclinis laeva in Geometrica parte, | |
Dextra manus radium, laeva vehit rotulam. | |
75 | Et radius teretem metitur comminus orbem, [0335B] |
Aetherias zonas et rota quinque tenet. | |
E quibus extremae geminae sunt frigore pressae, | |
Torrida per medium temperat una duas. | |
Inter quas medius stirps surgens ibat in altum, | |
80 | Ars et ab astrologis culta retentat eum. |
Huic caput alta petens onerabat circulus ingens, | |
Quem manibus geminis brachia tensa tenent. | |
Circulus astriferi formatus imagine coeli, | |
Quem signorum implet flammeus ordo decens. | |
85 | Signa quater terna hunc, sive astra errantia septem, |
Lege, vice, exornant cursibus, orbe, locis. | |
Hinc Aries, Taurus, Gemini, Cancerque, Leoque, | |
Virgoque cum Curru, Libraque, sive nepa | |
Arcitenens, Capricornus, Aquarius, et duo Pisces, | |
90 | Circumdant orbem per sua signa poli. [0335C] |
Sol, Luna, et Mars, Cylleni, Jovis, et Cytherea, | |
Et Saturne gravis, itis in orbe dies. | |
Nec tibi displiceant gentilia nomina, lector. | |
Iste vetustatis mos datur a patribus. | |
95 | Septenis astris et signis his duodenis, |
Dirigitur mensis, annus, et ipse dies. | |
Illa diebus eunt aptata, et mensibus ista, | |
Hebdomades istis, constat et annus eis. | |
Arbor habebat ea, et folia, et pendentia poma, | |
100 | Sicque venustatem et mystica plura dabat. |
In foliis verba, in pomis intellige sensus, | |
Haec crebro accrescunt, illa bene usa cibant. | |
Hac patula nostra exercetur in arbore vita. | |
Semper ut a parvis editiora petat: [0335D] | |
105 | Sensus et humanus paulatim scandat ad alta, |
Huncque diu pigeat inferiora sequi. | |
Ethica Grammaticae, Logica et mox jungitur illis, | |
Physica cum sociis artibus atque sedet. | |
Quarum suprema sedem sibi legit in arce | |
110 | Quae legem astrorum continet atque poli. |
Eloquium Mores, Logica illas alma sequatur, | |
Ut naturales res bene nosse queat. | |
Et convexa poli cantus terrasque peragret, | |
De mundi et rebus aethera celsa petat. |