BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                          > Index II.2-P
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Esse Genus Summum


Ms: Paris, Bibl. Nationale, lat. 12959, f. 78v, after a copy of Boethius' SH

Esse genus summum substantia dicitur unum,
De cuius species oriuntur germine plures.
Quae species, cum sint, possunt genus esse uicissim,
Hocque subalternum fertur genus esse uocatum.
5 Nam super impositum generis sibi uindicat actum,
Subpositum rursus species idem uocitatur,
Haec ita cum certis uocibus possint uariari.
Ultima, quae sequitur, species solummodo fertur.
Hec prorsus generis nomen retinere ualebit,
10 Sed genus ut species summum paritur in omnes, |alio columno|
Ultima sic species proprios in particulares.
Hoc igitur differre genus speciesque uidentur.
Quod genus, ut maneat, specie non indiget ulla,
At species, ut sit, generis de nomine sumit.
15 Quodque genus speciem sub se sic continet omnem,
A specie penitus rursum ne contineatur,
Atque genus solum fuerit si forte peremptum.
Mox etiam species secum perimit simul omnes,
Nec species tantum poterit genus esse supremum,
20 Infima nec species genus ullo tempore fiet.