BACK to Home > Indices > Index sVIII-XI

Fulbert of Chartres

Mss Ed. F. Behrends, The Letters and Poems of Fulbert of Chartres, Oxford 1976, p. 266, based on P, H and O.


Rithmus de distantia dialectice et rethoricae

Multi rethores uocantur atque dialectici
Propter libros Ciceronis, propter Aristotilis,
Quos sese uidisse iactant ac legisse praedicant.
Vani qui si consulantur de communi genere
Duarum professionum et diuersa specie, 5
Quo iungantur aut quo distent, non habent quid hiscere.
His qui cupis impar esse cauta diligentia
Perscrutari ne graueris quid haec laudant rithmica.
Species sunt facultatis, hoc iunguntur capite;
Distant autem usu, fine, necnon et materie. 10
Thesis dialecticorum, rethorum ypothesis
Est materia uocata, sic diuisae propriis,
Quaestio quia thesis est circumstantiis carens,
Quaestio et ypothesis est circumstantias habens.
Vsu quoque supradictae facultates logicae 15
Distant, quod rogatione breui dialectica
Agit rem, oratione ductili rethorica,
Vel quod illa sillogismis coangustat integris,
Haec contenta est diminuta clausula entimematis.
Fine differunt, quod ista persuadere arbitrio. 20
Illa tendit extorquere quod uult aduersario.

collated against O and M
titulus, ----- DE DOMMVNIONE ET DIFFERENTIA / ----- RETORICAE AC DIALECTICAE ARTIS O, RITHEMUS DE COMMUNIONE ET DIFFERENTIE RHETORICAE AC DIALECTICAE M
5 Duarum] Suarum OM
8 laudant O, laudent M
11 Thesis + e(st) O
dialecticorum O, dialecoru(m)(!) M
14 habens |O 122v|
19 entimematis] entim. O, ent`h´ymematis M
20 artitrio HOM, arbitror P (Behrends)
21 quod uult aduersario] qu(a)e uult aduersio O, ab adu(er)sario quod uult M