Mss
Ed.:
2 nec Migne, non Von Schlosser & MGH
3 adduco Migne, abduco Von Schlosser
2. Astronomia.
Mirae mihi facies animusque volubilis instat,
Tot gero quippe oculos, quot capit astra polus.
Mammas quinque tenens, unam tamen igne perustam,
Et binas placidas, atque duas gelidas.
1 Mirae Migne, Mira Von Schlosser
3 Musica.
Laetitiae de fonte fluo dulcedinis auctrix,
Pars quoque nulla mea est sine laetitia,
Harmoniumque melos, terno modulamine distans.
Dum sine me reboat, utilitate caret.
4. Geometria.
Qui mea forte cupit studio penetrare secreta,
Ille prius varias debet adire seras. [0334C]
Luminibus senis niteo, ternis faciebus,
Cum radioque plagas molior exagonas.
1 cupit Migne, capit Von Schlosser
4 molior Migne, motior Von Schlosser
5. Arithmetica.
Sum tenuis facie, multisque fugacibus alis:
Qui me nosse velit semper amando colat.
Nascor inaequalis mira positura figuras, [0334D]
Germanisque tribus fons et origo manens.
1 multisque Migne, Von Schlosser, multu(m)q(ue) L
3 mira Migne, miras Von Schlesser, L
3 positura Migne, Von Schlosser, patit(ur)a L
6. Rhetorica.
Lingua perita mihi nomen dedit atque loquela,
Sed tamen indoctos visito saepe viros.
Nam per me superat qui me non viderat unquam.
Quam magis ille facit qui mea iura sapit?
7. Dialectica.
Nil dubie concedo loqui, sed certa recludo.
Famina lata citis stringere docta locis.
Quippe in quinque modis totum determino quod est
Nec minus, aut maius, est sed ut omne canens.
2 locis Migne, Von Schlosser, modis L
3 Quippe in quinque mois totum determina quod estMigne, Von Schlosser, Quinq(ue) modis ne(m)pe su(m)mam det(er)mino reru(m) L
4 ut Migne, Von Schlosser, uelut L
8. Grammatica.
Pulchra medela fio balbis dum reddo loquelas,
Oris enim vitiis sum medicina potens.
Sex etiam foliis gustum compono salubrem,
Postea mille modis addo salutis opes.
3 salubrem Migne, suavem Von Schlosser & MGH, suaue L
4 addo Migne, Von Schlosser, reddo L
4 opes Migne, opus Von Schlosser, 9p(ositi)o L