1
Quisque venis studio discendi fretus, amice
Grammaticae normam querere rectiloquam,
Huius adito domus properanti limina gressu,
Quam signat titulus versibus iste suis.
Ad liquidum certo quam primus dogmata duxit
Donatus, fama notus in orbe pia.
Nobilium postquem doctorum turba secuta est.
Quorum quisque sua nobilitate viget.
Hanc quicumque capis studioso pectore, lector,
Et servas pura mentis in arce tua,
Diceris doctor, recti sermonis amator,
Eloquiique potens. rusticitate carens.
2
Facundi dicti si cui est studiosa voluntas,
Quo civile datur ius bene nosse pium,
Hsec subeat vario rutilant quae tecta nitore,
Hinc quoniam pleno dogmata fönte fluunt,
Quee G r e c i asseverant G o r g i a auctore reperta
Ermagora cumque, quia et Aristotele.
At te concelebrant auctorem iure Latini
Rethorica, Tulli, nobilitate micans.
Cui lector placidam si quis accommodet aurem
Pectoris atque suo ordine cuncta feret.
Utilitas vitae quae sit, discernet honeste
Moribus et lingua clarus et arte vigil. *)
*) Isidori Etymol. II. 2. i. Haec autem disciplina a Graecis inventa est. a Gorgia, Aristotele, Hermagora et trauslata in Latinum a TiiUio.
3
Quisquis habes votum, quae sit dialectica, scire
Atque potestatis vim quoque nosse petis,
Ostia, signavi quorum hoc carmine limen,
Ingredere, et nostris sedibus hospes adi.
Cuius Aristoteles venerabilis auctor habetur,
Cum quo Porphirius claret et ipse quidem :
Turba magistrorum quos est imitata aliorum
Perque exempla sequens nobile nomen habet.
Hac ratione viget reliquis subtilior ista,
Ut facile inveniat querere quaeque cupit.
Tui potis a falsi discernere crimine verum
Discussaque bonum nube referre palam.
4
Lector aritmeticse conductus amore magistrae,
Qui queris, numeri qua ratione nitent,
Istius alta subi splendentis culmina tecti,
Horum certa satis mox tibi origo fiet.
Pitagoras huius nam primus dicitur auctor,
Post quem Nichomacus amplificavit opus,
Cum quibus et noster celebraris honore, Boeti
Pro quo fama tui nominis eva manet.
Hanc artem, lector, opibus nullius egere
Noveris, ast aliis hac opus esse scias.
Haec numeros praestat verbis rationibus atque
Rebus et his non est quod queat esse sine.*)
*) Isid. Etym III, 1, 3 Numeri disciplinam apud Graecos primum Pythagoram autumant conscripsisse, ac deinde a Nicomacho diffusius esse dispositam, quam apud Latinos primus Apuleius, deinde Boelius transtulcrunt.
5
Qui cupiat formas quas dat geometrica nosse,
Vel quae mensura pertica docta cadat.
Haec subeat tecti laquearia fulva nitentis,
Quo prudens terrae mensio tractat opus.
Cuius ab Egypto prima processit origo
Finibus in cuius est celebrata nimis.
Attica quam multum quondam doctrina secuta est,
Inde Latinorum nec minus aucta modo.
Quam si quis studeas solerti adtendere mente,
Lector, habes omnis utilitatis opes,
Advertes, quantum tibi prosit linea, vel quo
Forma figurarum plena necesse fiat.*)
*) Isid. Etym. 111. lo, i : Geometricae disciplina primum ab Aegyptiis reperta dicitur.
6
Musica quid valeat, quid sit, quicumque requiris
Hanc intrato domum, quse tibi clara patet.
Hic nam repperies, quo constant cuncta tenore
Organa vel valeant artificare melos.
Haec constat primo Tubal auctore reperta,
Asserit ut M o y s e s ille dei famulus.
P i t a g o r a et L i n o necnon A m p h i o n e Greci
Auctore inventam hanc etiam referunt.
Emicat haec omni fulgens dulcedine clara,
Omnibus et terris concelebrata nitet.
Huic potis est saevos facile mulcere leones
Et lenire tigres melificando truces. *)
*) Isid. Etym. III. 15, 1. Moyses dicit repertorem Musicae artis fiiisse Tubal .... Graeci vero Pythagoram dicunl huius artis invenisse Primordia . . . Alii Linum Thebaeum et Zetum et Amphiona in aite Musica primos claruisse ferunt.
7
Astrorum cupidus quisquis scrutator adisti
Limina praesentis inradiata domus,
Huic inferre pedem veloci nitere gressu,
Haec quia cuncta tenet munera, quaeque petis.
Dicitur Aegypti namque haec in finibus orta,
Atque Abraham sanctum hanc docuisse patrem.
Istius auctorem nam Greci Athlanta fatentur,
Sidera quem caeli cuncta notasse volunt.
Cuius notitiam quisquis perceperit omnem
Stellarumque ortus occubitusque notet,
Inde futurorum poterit praesagia nosse,
Et quae occulta iacent, mox manifesta fore. *)
*) Isid. Etyni. III, 24, 1. Astronomiam primi Aegyptii inventrunt ... Abraham autem instruisse Aegyptios astrologiam Josephus auctor asseverat. Graeci autem dicunt, hanc artem ab Atlante prius excogitatam.
8
lucida quae cernis clarescere tecta, viator,
Si medicina tibi est opus, hospes adi,
Hic quia odoriferis circumdata tympora sertis
Ipsa salutifera munera tractat ovans.
Quam repperit primus phisicae tractator Apollo,
Cum quo Scolaphius, natus hic, ille pater.
Post quos Hypocrates longo post tempore id ipsum
Dogmatibus claris magnificavit opus,
Haec sorbere lues, longe et depellere pestes,
Haec morbos cunctos namque fugare potest.
Ipsa quidem egrotis reddit medicando salutem,
Munere deque suo languida membra fovens.*)
*) Isid. Etym. IV, 3, 1. Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhihetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laude vel opere ampliticavit. 5;. 2. ... . Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates Asclepio patre genitus.