BACK to
Home > Indices > Index III.2 > Index III.2 Type O
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Scribam quod verum

Mss Ed.:
Scribam quod verum devitans promere falsum;
Mendaces faciunt, quod veridicis male credunt,
Dicamque vera sed syllogistica verba
Sum quod non fueram. Quod eram non sum. Fuit umquam
5 Quisquam semper idem? Si nosti dic! Fuit umquam?
Solus semper idem deus est, alius quoque non est.
Non hoc Aristoteli nec Nabuchodonosori,
Sed nec Alexandro regi fortive Platoni
Pytagoraeve seni vel Socrati aut Origeni,
10 Romani decori eloquii sed nec Ciceroni
Sed nec Parmenidi provenerat aut Diogeni.
Affirmo vere non semper idem fore "quale"
Cuique homini, nec hoc te quod me quale manere,
Non quod Parmenidi contingit quale Platoni.
15 Sic sum quod non sum, dialectica quod documenta
Esse probant verum: Sum sic homo, sic homo non sum.
Syllaba non ego sum, quod syllaba predicat, hoc sum.
Non semper iuvenem iuvenili etate calentem
Aut adolescentem tibi prefero pretuleramve.
20 Semper idem nemo, isc quod te credere credo,
Quapropter quod sum non sum, qui non fueram sum.
De nihilo quod non fueram sum factus, ut essem
Id nihilumque aliquid, quod per se denique magnum est.
Quis limum non esse aliquid qui dicere possit,
25 Unde est factus homo, sed et unde omnis quoque caro,
In quem finitur, dum caro omnis redigetur.
Surget solus homo limo immutatus ab illo
Itque incorruptus quacumque est morte peremptus:
Iustus in aeternam vitam, sed iniquus in iram;
30 Pridem corruptus sic et incorruptus habendus.
Fit sibi dissimilis, quando quod non erat est quis.
Esse et non esse non una convenit in re;
Insimul esse potest qui quod me iudice non est:
Funditur in mundo simul infans matris ab alvo;
35 Si quid sit queras, cum iam ridere potestas
Nulla sit: Est animal mortale et risibile, inquam.
Dico potestatis vi, qua cum preditus omnis
Solvitur in risum, cum tempus ad hoc venit aptum,
Et tamen haud semper, sed cum libitum sibi, ridet.
40 Instabilis nunc huc, nunc circumflexsus et illuc
Mortalis, rationabilis homo risibilisque
Sic quod erat non est, quod non fuerat forte quibit.
Amplius: Est quid homo, si quesieris, tibi dico:
Est animal. Si progrederis rogitans: Homo qualis?
45 Est rationalis, refero veumque probabo.
Sub se quod spirat animal vero omne retentat.
Et genus est hominis sed et usiae species est,
Quae genus extremum supra quod non erit ullum.
Que sunt non ab re complectitur omnia sub se,
50 Nam rationalis bene nomine dicitur omnis
Designatus homo, deus, angelus et nihil ultra.
Quae vivunt, quae non usiae denique subsunt,
Extra quam nihil est intelligiturve, quid esse
Quod non iam fuerit poterit? Vel quid modo quod sit
55 Non fuerat, quod non factum sit quidque futurum?
Est factum infectum, manet infectum quoque factum.
Risibile est homines proprium, quapropter idipsum
Conversim dici valet ac sic iure referri:
Est quid risbile? Est homo. Quid homo? Risibile inquam.
60 Et quid hinnibile est? Equus est. Quid equus, rogitas, est?
Hinnibile est. Cuius proprium, si intelligis, hoc est.
Unaquaque in re conversim dicitur omne,
Sic proprium, cuius proprium dinoscitur esse.
Maior Alexandro Porus fuerit licet illo,
65 Cui iuveni totus non sufficit, ut lego, mundus.
Idcirco mage numquid homo quam qui minor illo?
Absit! Non minus et magis una convenit in re.
Insimul est cubitorum Porus quinque, trium ille,
Etsi sit minor, haud minus est homo non mage maior:
70 Nil toto demit hominis mensura vel addit.
Est si totus homo, minus aut magis esse homo non quit
Quam fuerat, nec homo poterit dici nisi totus.
Qui triginta trium fuerat longus cubitorum,
Non magis exteterat homo quam infans unius horae,
75 Cuius vita super terram est mensura pedalis.
Non animal hominem sicut hominem bene dicis
Esse animal, nam non homo quod spirat capit omne.
Nam quid homo est? Animal. Animal quid, si rogitas, est:
Omne est quod spirat, quod comedit atque movetur.
80 Est vere noris homo quod species animalis,
Utque genus positorum sub se individuorum,
Sicut Parmenides homines et paticulares.
Sed species supra, qua nulla supervenit ultra,
Est homo. Proxima sed his ipsa individua adstant.
85 Differt non specie, numero sed Hector Achille,
Ambo namque homines, non uni participantes
"Quali": non talis quia qualis Hector Achilles.
Fortior hic illo fuit, hoc vel iustior ille.
Semper non unum sic idemque est "quale" duorum,
90 Albus hic vere fore creditur et niger ille,
Hic irascibilis nimis extitit illeque mitis.
Sint sibi dissimiles quamvis, re non tamen omni:
Nam solvere neci sua fata sorte sub una:
Hic Troianorum dux illeque Cecropidarum
95 Ex inproviso ferro sternuntur et ambo.
Quod non qui fuerat vere tamen Hector Achilles,
Unum nam "quale" semper fuit haud in utrisque,
Sed nec in alterutro "quale" semper fuit unum.
Quod fuit extat idem, sed non est qui fuit idem.
100 Sic quod eram nunc sum, qui tunc fueram modo non sum.
Dixi de multis verba pro tempore pauca,
Ne quando insciciae damnarer pigricieve
Et neglexisse multo quaesita labore,
Ab his desistam, tempus ut noscitur est iam,
105 Namque ut promisi tibi nunc mea debita solvi.
Hic sedet ingenium veterum dialectica summum,
Distinguens vera a falsis veris quoque falsa.
Hic et rethorica soror et sua grammatica adstat,
109 Huic et arithmetica germana geometrica atque.

Überschrift: Incipiunt versus numero C et X W, De sum et non sum, de non sum et fui, de esse et non esse, de idem et non idem, de minus et non minus, de magis et non magis WL
7 nec, non L
11 nec, neque W
25 factus, omnis L
26 redietur L
30 et, fehlt L
29 iniqus L
41 fehlt L
48 erit, erat L
55 Non f. quod non sit factum quodque f. L
56 factum infactum L
58 conversum L
62 in re ss. L, conversum L
69 est, hoc L
83 qua, quam W
89 idemque est quale, idem quale L
92 quamvis, quamus L
93 fata, fati W
97 nam, non L
100 nunc, non L
107 hic, hinc W
106-109 bilden in W einen Rahmen, der wohl die personifizierte Darstellung der erwähnten Artes aufnehmen sollte --- ähnlich dem von Theodulf, Poetae I, 544-547, beschriebenen Bild ---, aber leer geblieben ist. Bei der Abschrift ist dieser Rahmen in L als Quadrat von ca. I cm Seitenlänge in 107 und 108 eingezeichnet.
Nach 109: Expliciunt versus numero C et X. Excerptum de libro, qui inscibitur polystor Solini incipit de diversis W

3 Zum inhalt im allg. vgl. C. Prantl, Geschichte der Logik im Abendland (1855), bes. Bd. 2 S. 49. Die in diesem Gedicht herangezogenen Beispiele waren gebräuchlich, vgl. z. B. Martianus Capella 4,397 ff.; Isidor, Etym. 2,25; Alcuin, De dialectica 2 (Migne, PL 101,953 ff.).
12 f. wird unten 87 ausgeführt
64-68 Porus gavisus est ... confidens in altitudine sua: habens enim cubita quinque despiciens Alexandrum, quia habebat in altitudine cubita tria: Der Alexanderroman des Archipresbyters Leo 3,4 (hg. F. Pfister, 1913, S. 105), Julius Valerius, Res genstae Alexandri Macedonis 3,7 (hg. B. Kuebler, 1888, S. 117).
109 Vgl. Martianus Capella 7, 725, V. 8. Die in Titel und Explicit angegebene Zahl von 110 Versen war vielleicht durch einen weiteren über Musik und Astronomie erreicht.