BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                          > Index II.3
           > Links > E-Texts, E-Libraries, Miscellanea

Intr7a

Ms: Berlin lat. oct. 76 f. 11
Ed.: De Rijk 1967 Pt 1 p. 155

Beginning only, attached by the same hand to Intr7.
Those which have come down to us are as follows.


      TULLIUS (Topica 6). Logica est ratio i.e. scientia disserendi i.e. disputandi diligens / i.e. integra et perfecta. Sed quia disputatur argumentis, argumenta autem explicantur / syllogismis, syllogismi vero contexuntur propositionibus, propositiones vero constant ex termi/nis, termini autem sunt nomen et verbum, ideo de nomine et verbo dicamus.
      Nomen est / vox significativa ad placitum sine tempore cuius nulla pars extra significat fi/nita recta. ‘Nomen est vox’ hic removet sonos; ‘significativa’ hic removet / non significativas; ‘ad placitum’ removet voces significantes naturaliter; ‘sine tempore’ / removet verbum, quod cum tempore significat; ‘cuius nulla pars extra significat’ remo/vet orationem, cuius partes aliquid extra significant, i.e. propriam significationem habent in / ipso toto; ‘finita’ removet infinitas, ut ‘non homo’; removet non rectas, cum / dicit ‘recta’, ut ‘domini’ ‘domino’ et similia.
      Sed quia haec definitio subiecti termi/ni prolixa est, brevius sic dicamus: subiectus terminus est nomen finitum rectum /