SH2a
A note on the problem of whether any syllogism, hypothetical as well as categorical, is a hypothetical proposition.
This might perhaps be a continuation of SH2 (written by the same hand after a lacuna of 12 lines).
Ms: München, Bayerische Staatsbibl., clm 14779, fol. 86v
All that come down to us are:
.b. (in margine) Quod autem utrumque, et affirmativa et negativa, dicatur, absurdum videtur esse. Negativa / enim categorica et affirmativa oppositae debent esse.
Quod autem omnis syllogismus, tam categorica quam hypothetica, sit hypothetica propositio, / sic probatur. Si omnis syllogismus dicit consequens sequi ex antecedenti, tc omnis syllogismus est hypothetica propositio; sed hoc est. / Si omnis syllogismus dicit conclusionem sequi ex propositione et assumptione, tunc dicit consequens sequi ex antece/denti; sed hoc est. Si dicit conclusionem inferri ex propositione et assumptione, tunc dicit conclusionem / sequi ex propositione et assumptione; sed hoc est, testante Boethio in hoc eodem libro (De syllogismis hypotheticis 844A2-5), qui dicit conclusionem in/ferri ex propositione et assumptione, ubi dicit prima pars syllogismi vocatur propositio, secunda assumptio, quae in/fertur vocatur conclusio.
Quod autem dicitur quod categoricus syllogismus non potest esse hypothetica propositio, ideo scilicet quia nec / 'si' nec 'aut' nec aliam conditionem habet praepositam antecedenti, non valet. Per ipsum enim / ergo quod in conclusione ponitur intelligimus conditionem esse praepositam argumento, licet non / materialiter, tamen intellectualiter. Et sic dicimus quod hypothetica propostio alia habet conditionem praepositam / antecedenti materialiter, alia intellectualiter tantum.
¶ Item si diceremus categorica syllogismum non esse / hypotheticam propositionem, quia non habet conditionem prepositam ipsi argumento materialiter, propter eandem / rationem possemus dicere quendam hypotheticum syllogismum non esse hypotheticam propositionem. Quidam enim hypotheticus syllogismus est / qui non habet conditionem materialiter praepositam argumento, ut ille cuius conclusio sola est / hypothetica, ut iste 'omnis homo est animal, sed omne risibile est homo, quare si est risibile est animal'. Hic enim / syllogismus hypotheticus est hypothetica. Nam propositionem hypotheticam habet. Et quia est hypotheticus syllogismus, est hypothetica propositio. Omnis enim syllogismus, ut superius dic/tum est, est hypothetica propositio. Et tamen non habet conditionem praepositam argumento.
Literature
Comments