Ms: München, Bayerische Staatsbibl., clm 14779, fol. 86v
All that come down to us are:
¶ Intentio Boethii est in hoc opere tracta/re de syllogismis hypotheticis regularibus, et secundario de ipsis propositionibus gratia ipsorum syllogismorum. Sed antequam ad / tractatum syllogismorum et propositionum veniat, praemittit quendam prologum, in quem praelibat sub/sequentem materiam ostendendo quod de hypotheticis syllogismis tractaturus sit, et in quo ostendit gratia / cuius hoc opus facturus sit.
Prologus sic incipit: Cum in omnibus etc(831B1). Quae littera sic legitur. Cum ego / in vita id est in ipsis viventibus, summum solamen id est maximum esse solamen positum in / omnibus disciplinis philosophiae ediscendis atque tractandis existimen hoc est in omni / philosophica disciplina ediscenda atque tractanda, id est quantum ad eos qui addiscunt / ipsam scientiam et quantum ad eos qui tractant de illa scientia, tum id est ex alia parte, tracto de hanc scientia quam ideo compono ut in eam participes, ne cum et cetera.
Literature
Comments