BACK to
Home > Indices > Index 0 of all MSS
                             > Index III.1 (MssDivPhil)
                             > Index III.2 (SurveyDivPhil)

De artibus liberalibus

Ms: P: Paris lat. 7530 f. 62v-65v, saec. VIII
titulus: Incipit de vii. artibus liberalibus (f. 62v)
Ed.
Contents

      INCIPIT DE VII. ARTIBUS LIBERALIBUS.

      QUID SIT PHILOSOPHUS1 / ET CUR SIC DICAM2 /
      Philosophus grece, latine amator sapientiae dicitur. Et hoc nomen / a pithagora forte3 exortum. Nam dum grecie ueteres sophistas, / id est sapientes, se nominarent, iste de se interrogatus quid se diceret, / uerecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae, se / esse respondebat4, quoniam sapientem propfiteri5 arogantissimum uidebatur, / ita deinceps posteris placuit ut quantalibet quis sapientia / polleret nonnisi philosophus uocaretur.

1 philosophus Schindel, PHILOSOPH’ P
2 DICAM P, dicamus Schindel
3 forte correxit Schindel, fortem P
4 respondebat solvi, respd’ P, respondet Schindel
5 profiteri correxit Schindel, p(ro)pli teri P

      DE GENERIBUS PHILOSOPHORUM. /
      Philosophi triplici genere diuiduntur. Nam aut phisici sunt aut / ethici aut logici. Phisici dicti, quia de naturis tractant; / natura grece phisis uocatur. Ethici, quia de moribus disputant; mos enim apud grecos ethis1 dicitur. Logici autem, quia in natura et mo/ribus rationem adiungunt2; ratio enim grece logos appellatur. /

1 &his P, ethos Schindel
2 adiungunt correxit Schindel, adlunt P

      DE PHILOSOPHIA1 CUR ITA APPELLATA SIT. /
      Philosophiam2 autem antiqui absolute sophian3 id est sapientiam4 dicebant; / sed postea sequentibus placuit ut de5 nomine philosophi diceretur / philosophia, hoc est amator sapientiae, quia uidelicet non adprehendi/tur nisi per discendi amorem. Est autem philosophia omnium rerum humana/rum atque diuinarum scientia.

1 PHILOSOPHIA correxit Schindel, PHILOSOPHIAE P
2 Philosophiam correxit Schindel, Philosophia P
3 sohian] sophia() P, sophiam Schindel
4 sapientiam correxit Schindel, sapientia P
5 de P, e Schindel

      DE TRIMODA PHILOSOPHIAE DIVISIONE |63r|
      Huius philosophiae partes tres esse dixerunt, id est phisicam, ethicam, / logicam. Phisica naturalis est, ethica moralis, logica rati/onalis. Harum prima nature et contemplationi deputatur, / secunda in actione et causa recte uiuendi ursatur, tertia in / discernendo uera a falsis opponitur. Quod trimodum philoso/phiae genus iuxta sapientes mundi in partibus suis ita distinguitur. /

      DIVISIO PHISICE.
      Ad phisicam pertinere aiunt disciplinas1 septem, / quarum prima est arithmetica, secunda geometria, / tertia musica, quarta 2, quinta> astrologia, sexta mechanica3, septima / medicina. Rationem autem earundem disciplinarum4 siue5 etimologias / nominum siue a quibus inuente uel propagate sunt, nec non / et principales earum diuisiones breuiter subiungemus. /

1 disciplinas Schindel, disciplina P
2 addidit Schindel
3 mechanica Schindel, moenica(!) P
4 disciplinarum Schindel, disciplina P
5 siue etimologias Schindel, siuetimologias P

      DE NOMINE DISCIPLINAE. /
      Sed antequam de his disciplinis aliquid disseramus, conueniens / est ut de ipsius disciplinae nomine dicamus. Disciplina a dis/cendo nomen accepit ut et scientia dici potest; nam scire dictum / a discere, quia nemo nostrum scit nisi quod discit. Siue ideo disciplina / dicta est quia discitur plene; non enim potest dici quis disciplinam / scire nisi eam plene didicerit.

1 a discendo Schindel, ad dis/cendi P,

      DE ARITHMETICA. /
      Arithmetica namque est diffinitio per quam numerorum omnium / ratio uel ordo consistit. Dicta est autem arithmetica a numeris. / Greci enim numerum rithmum uocant, quam scriptores saecu/larium litterarum inter disciplinas mathematicas primam / esse uoluerunt, quoniam ipsa ut sit nulla alia indiget disciplina. / Nam musica et geometria et astronomia, quae secuntur arith/metica, indiget ut uirtutes suas ualeant explicare. Uerbi gratia / simplum ad duplum, quod habet musica, indiget arithmetica; / astronomia etiam, quod habet in motu1 siderum numeros / punctorum, indiget aritmetica; pari modo et geometria2, nisi / ab hac numeros3 sumeret, suas partes explicare nequiret. / Hanc artem et astronomiam4, ut iosepphus refert, abraham / primus egyptiis tradidit; apud grecos primum phithagoram / autumnant numeros uel numeri scripsise disciplinam5, ac / deinde a nichomacho diffusius esse dispositam; tamquam / apud latinos primus apeleius, deinde [inde] beotius(!) transtu/lerunt, quasi quis sepius6 utitur, lucidissima procul dubio7 ra/tione8 perfunditur. Datum est etiam nobis ex magna parte |63v| sub ipsa uiuere disciplina; quando horas per eam discimus, quando / mensuum curricula suppuptamus9, quando spatium anni redeuntis / agnoscimus, per numerum siquidem ne confundamur instruimur. / Tolle saeculo conputum10 et omnia ignorantia ceca complectitur. / Ne`c´ differri11 potest a ceteris animalibus, qui calculi non intellegit quan/titatem. Et ideo tantum gloriosa res est, quantum uite nostre necessaria / conprobatur. Nam per ipsam et substantia12 nostra certissime discitur / et expensarum modus libratis supputationibus erogatur. Numerus / est qui cuncta disponit. Per ipsum discimus quid primo, quid secundo / facere debeamus. Prima autem et principalis diuisio arithmeticae / paribus et imparibus numeris consistit. Par numerus est qui in duabus / partibus equalibus diuidi potest, ut .ii. et .iiii., vi., viii., x. et reliqui; / inpar numerus est qui in duabus partibus aequalibus diuidi nullatenus / potest, ut .iii., v., vii.13, viiii., et reliqui.

1 motu siderum correxit Schindel, motus dierum P
2 geometria Schindel, geometri`c´a ‘c’ additur ab alia posteriori manu P
3 numeros correxit Schindel, numero P
4 astronomiam Schindel, astronomia P
5 disciplinam Schindel, disciplina P
6 saepius correxit Schindel, sepus P
7 dubio Schindel, duuio P
8 ra/tione correxit Schindel, ora/tione P
9 supputamus Schindel, suppotamus P
10 computum correxit Schindel, conputa P
11 differri correxit Schindel, differre P
12 substantia nostra correxit Schindel, substantiam n(o)s(tr)am P
13 VII correxit Schindel, vi. P

      DE GEOMETRIA. /
      Geometria est disciplina magnitudinis. Figuratur notis liniamen/tisque propriis distinctis uel formis. Dicta autem est geometria a1 dimen/sione terre. Nam terra grece 2 uocatur, metria mensura. Per quam / uniuscuiusque3 termini declarari solent. Cuius discipline magistri / mensores ante dicebantur; postea tamen, ut ait uarro, geometrie4 / appellati sunt. Quae ars primum ab egyptis repperta dicitur, quod in5 / undante nilo et omnibus possessionibus limo obductis initium terre / diuidende per lineas et mensuras nomen6 arti dedit. Quae deinde acumine / sapientum intantum eminuit, ut etiam ad inuisibilia7 emetienda / extenderet. Nam prouocati studio coeperunt pro8 terrae dimensione eris / et maris et caeli ipsius spatia quaerere, [I] quanto interuallo luna a / terris, a luna sol ipse9 distaret, et usque ad uerticem caeli quanta se men/sura distenderet. Sicque interualla ipsa caeli uniuersaeque10 terrae ambitum / per numerum stadiorum11 ratione probabili distincxerunt. Sed quia ex / terrae dimensione haec disciplina coepit12, ex initio sui nomen seruauit. / Cuius discipline apud grecos euclides, apollonius, archimedes necnon / et alii scriptores probabiles extiterunt, ex quibus euclidem translatum / romane linguae, idem boetius edidit13. Germetria14 principaliter in / quattuor diuiditur partes, id est in planum, in magnitudinem / numerabilem, in magnitudinem rationalem et inrationalem, in / figuras solidas. Plane figurae sunt quae longitudine et latitudine / continentur. Numerabilis magnitudo est quae numerus arthmetice / diuidi potest. Magnitudines rationales sunt quorum mensuram15 |64r| scire possumus. Inrationales uero quorum mensurae quantitas / cognita non habetur. Figure solide sunt quae longitudine, latitudine, / et altitudine continentur.

1 a dimensione correxit Schindel, admen/sione P
2 supplevit Schindel
3 uniuscuiusque termini correxit Schindel, uniusq(ue) terminum P
4 geometrie P, geometri Schindel
5 in P, om. Schindel
6 nomen arti correxit Schindel, numeri P
7 inuisibilia correxit Schindel, inuisibilias P
8 pro correxit Schindel, p(er) P
9 ipse correxit Schindel, ipsa P
10 uniuersaeque correxit Schindel, uniuersaq(ue) P
11 stadiorum correxit Schindel, studiorum P
12 coepit lexit Schindel, copit P
13 edidit correxit Schindel, eddit P
14 Geometria collexit Schindel, Geometri P
15 mensuram correxit Schindel, mensura P

      DE MUSICA. /
      Musica est ars spectabilis1 in uoce uel gestu habens in se numerorum / ac2 soni certam dimensionem3 cum scientia perfecte modulationis. / Musica autem appellata est a musis. Musae uero ipse uocitate sunt / apo tou4 masai id est a querendo, quod per ipsas sicut antiqui uolue/runt uis carminum et uocis modulatio quaereretur. Musice sonus / ex sensibili5 re est, praeterfluens in praeteritum tempus, inprimiturque me/morie. Inde et6 a poetis iouis et memoriae filias musas esse confic/tum7 est. Nisi enim ab homine memoria8 teneantur, soni pereunt, / quia scribi non possunt. Musicae repertor9 iubar ante diliuium extitit. / Greci uero pythagoram10 dicunt huius artis inuenisse primordia ex / malleorum sonitu et cordarum extensarum percussura11. / Alii linum thebeum et zetum et amphion in musica arte primos claru/isse ferunt. Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina et / aucta multis modis. Eratque tam turpe musicam nescire quam / litteras. Interponebatur autem non12 modo sacris sed et omnibus sollem/nibus13, omnibus laetis uel tristioribus rebus. Nam et ipse mundus quadam / armonia fertur esse conpositus, et caelum ipsum sub armonie / modulatione moueri. Musica mouet affectus prouocat in di/uersum habitum sensus. In proeliis quoque quantum uehemen/tior fuerit clangor, tantum fit ad certamen miles paratior, / siquidem remiges cantu se hortantur ad tolerandos labores. / Musica animum tollit et fatigationem singulorum operum / modulatione uocis solatur. Excitos quoque animos musica / sedat, sicut de dauid legitur qui ab spiritu inmundo saulem / arte modulationis eripuit. Ipsa quoque bestias nec non et serpen/tes, uolucres, atque delfinas ad auditum14 suae modulationis prouocat. / Sed et quicquid loquimur uel intrinsecus uenarum pulsibus / commouemur, per musicos rithmos armoniae uirtutibus probatur15 esse sociatum.
      Hanc artem apud grecos alypius, euclides, / ptolomeus et ceteri16 probabili institutione docuerunt. / Apud latinos autem albinus et gaudentius siue madarensis(!) apu/leius ediderunt.
      Musice principales partes tres sunt, id est / armonica, rithmica, metrica. Armonica est qua decernunt / in sonis actum et grauem. Rithmica est qua requiritur incursione uerborum |64v| utrum bene sonus an male cohereat. Metrica est quae mensuram17 / diuersorum metrorum probabili ratione cognoscit. Rursum sonorum / omnium triforinem constat esse naturam. Prima est armonia, / quae ex uocum cantibus constat, ut sunt uoces hominum. / Secunda organica, quae ex flatu constat, ut sunt tube18, tibiae, / et pandoria. Tertia ritmica19, quae ex pulsu digitorum sonum / recipit, aut per quodlibet aliud quid percutiendo, ut sunt cytharae, / acetabula20, et tympanum.

1 specutabilis correxit Schindel, spectuabilis P
2 ac lexit Schindel, hac P
3 dimensionem lexit Schindel, dimensione P
4 tou masai correxit Schindel, tomaso P
5 sensibili correxit Schindel, insibili P
6 & P, om. Schindel
7 confictum lexit Schindel, confinc/tum P
8 memoria correxit Schindel, memoriae P
9 repertor correxit Schindel, reptor P
10 pythagoram lexit Schindel, pithacora P
11 percussura correxit Schindel, p(er)susurra P
12 non modo lexit Schindel, nomodo P
13 solemnibus correxit Schindel, solem/niis P
14 auditum correxit Schindel, aditum P
15 probatur Schindel, p(ro)uatur P
16 ceteri correxit Schindel, ceteris P
17 mensuram correxit Schindel, mensura P
18 tube, tibie, tub&ibiae P, tubae et tibiae Schindel
19 rhythmica correxit Schindel, aritmica P
20 acetabula Schindel, acitabula P

      DE ASTRONOMIA. /
      Astronomia est astrorum lex, quae cursus siderum et figuras et ha/bitudines stellarum indagabili1 ratione percurrit. / Dicta autem astronomia, id est astrorum lex, quia nesciunt / ullo modo aliter quam a suo creatore disposita sunt uel / consistere uel moueri nisi forte quando aliquo miraculo fac/to diuinitatis arbitrio commutantur. Astronomiae artem / ut praemissum est, abraham aegyptiis tradidit. Greci autem dicunt / hanc artem ab athlante repertam esse, ideoque dictus2 est caelum / sustenuisse. Huius artis apud grecos ptolomeus praecipuus habetur. / Apud latinos uero in hac boetius atque alii calluerunt3. / Principalis ista est astronomiae diuisio, quia quedam sidera / feruntur, quaedam mouentur. Feruntur enim quae caelo fixa / sunt; mouentur uero sol et luna siue planete, id est erratice, / quae cursus suos certa4 tamen ratione conficiunt.

1 indagabili ratione correxit Schindel, indagalo libratione P
2 dictus Schindel, dictu(m) P
3 calluerunt correxit Schindel, caruerunt P
4 certa Schindel, erta P

      DE ASTROLOGIA. /
      Astrologia est ratio quae conuersationem caeli et signorum / definit potestates, ortus quoque siderum uel occasus. Hanc / mathematici sequuntur. Inter astronomiam et astrolo/giam hoc differt quod astronomia ortus obitos1 motusque / siderum continet uel qua ex causa ita uocentur; / astrologia uero partim naturalis partim superstitiosa est / (naturalis dum exequitur2 solis et lune cursus uel stellarum / certas temporum stationes3, superstitiosa autem est illa quam4 ma/thematici sequuntur qui in stellis augurantur5, quique / etiam .xii. caeli signa per6 singula animae uel corporis membra / disponunt siderumque cursu natiuitates hominum et mores / praedicare conantur). Hanc artem primi chardei docuerunt, / abraham autem instituisse aegyptios astrologiam Ioseppus(!) / auctor edisserit. Greci autem dicunt hanc artem ab athlante / prius excogitatam esse, ideoque dictus7 est caelum sustenuisse. |65r| Huius artis scientia8 principaliter in .xii., de quibus praemissum est, / signis consistit.

1 obitos correxit Schindel, subitos P
2 exequitur correxit Schindel, exequt P
3 stationes correxit Schindel, orationes P, seu legendum rationes, ut suggessit Schindel?
4 quam correxit Schindel, quae P
5 augurantur correxit Schindel, auguriantur P
6 per correxit Schindel, uel P
7 distus correxit Schindel, dictum P
8 scientia correxit Schindel, scientia(m) P

      DE MOECANICA. /
      Moecanica est quaedam peritia uel doctrina1 ad quam sutiliter / fabricam rerum omnium concurrere dicunt.

1 doctrina correxit Schindel, doctrina(m) P

      DE MEDICINA. /
      Medicina est scientia curationis ad temperamentum cor/poris uel ad salutem inuenta. Cuius materies uersatur / in morbis1 et uulneribus, ad hanc2 itaque pertinent etiam cibus et potus, / tegmen et tegumen, defensio3 denique omnis atque4 munitio qua / sanum corpus aduersum extraneos ictus cursusque seruatur. / Dicta est autem medicina a5 modo, id est temperamento, scilicet / ut non satis sed paulatim adhibeatur. Nam in multo contris/tatur, mediocriter autem gaudet. Inmoderatio autem omnis non / salutem sed peridculum affert6. Hanc artem apud grecos inuenisse / peribetur apollo, quam filius eius salapius7 laude et opere ampli/auit, deinde ypocrates ad perfectionem erexit. Hi itaque tres / uiri totidem hereses inuenerunt. Prima metodica inuenta est / ab apolline quae remedia sectatur ex carmine. Secunda in/pirica, id est experientissima, inuenta est a salapio8, quae solis / constat experimentis. Tertia logica, id est rationalis, inuen/ta est ab ipocrate. Ista enim discussis9 etatum uel egritudinum / causis artis curam10 rationabiliter perscrutata est.

1 morbis correxit Schindel, moruus P
2 hanc Schindel, hano P
3 defensio correxit Schindel, defensi P
4 atque correxit Schindel, ad quem P
5 a P, ad Schindel
6 affert correxit Schindel, effert P
7 salapius sic P pro Aesculapius 8 salapio sic P pro Aesculapio 9 discussis correxit Schindel, discussus P
10 curam correxit Schindel, cura P

      DE ETHICA. /
      Post phisicam sequitur ehica. Quae ad institutionem pertinet mo/rum. Haec enim bene uiuendi magistra est.
      Diuidaturque1 in / quattuor principales uirtutes, prudentiam scilicet, iustitiam, / fortitudinem, siue temperantiam. Prudentia in rebus constat / quibus discernuntur a2 bonis mala. Iustitia est qua recte iudi/cando sua unicuique distribuimus. Fortitudo, qua aduersa / aequanimiter tolerantur. Temperantia, qua libido concupis/centiaque3 rerum frenatur. Ethicam socrates primus ad / corrigendos componendosque mores instituit, atque omne stu/dium ad4 bene uiuendi disputationem perduxit, sicut superi/orem phisicam apud grecos primus perscrutatus est, tales / milesius unus ex septem illis sapientibus.

1 Diuidaturque correxit Schindel, diuidatur. quae P
2 a bonis correxit Schindel, abomnis P
3 concupiscentiaque correxit Schindel, concupis/centie atq(ue) P
4 ad correxit Schindel, a P

      DE LOGICA. /
      Logicam1, quae rationalis uocatur, plato subiunxit. Logos / enim apud grecos et sermonem significat et rationem. / Constat autem logica et rethorica siue dialectica.

1 logicam Schindel, logica P

      DE RETHORICA. |65v|
      Rethorica est ratio dicendi et iuris peritorum scientia, quam oratores / secuntur. Dicta est autem rethorica apo tu rhetoreuin, id est / copia deducae locutionis influere. Hec autem disciplina a grecis in/uenta1 est, id est gorgia, aristotele, ermagora; et translata2 / in latinum a tullio uidelicet et quintilliano.
      Haec principaliter / diuiditur in tribus generibus causarum, id est demonstratiuum, delibe/ratiuum iudiciale3. Demonstratiuum genus est, cum aliquid de/monstramus in quo est laus et uituperatio. Deliberatiuum genus / est, in quo est suasio et dissuasio. Iudiciale genus est, in quo est accu/satio et defensio, uel praemii petitio et negatio.

1 inventa est correxit Schindel, in/uente sunt P
2 translata sic P, correxit ab translate Schindel
3 iudiciale correxit Schindel, iudici. aliae P

      DE DIALECTICA. /
      Dialectica est ratio siue regula disputandi, intellectum mentis / acuens, ueraque1 a falsis distinguens. Haec, ut quidam ait, / sicut ferrum veneno2, sic scientia armat eloquium. Hanc quidam / primi philosophi in suis dictionibus habuerunt, non tamen ad ar/tis3 redigere peritiam. Post hos aristoteles ad regulas quasdam / huius doctrinae argumenta4 perduxit, et dialecticam5 nuncupauit, / pro eo quod in ea6 de dictis disputatur. Nam lexis dictio dicitur. /
      Prima diuisio dialectice constat in partibus quinque, / id est genere, specie7, differentia, proprio, accidenti. / Genus est cum plures species continet, ut si dicas ‘animal’; / species quae separat a ceteris, ut si dicas ‘homo’; differentia / est ut ‘rationale’ ‘mortale’; proprium ut ‘risibile’; accidens8 est / ut ‘sapientia homini’.

1 veraque correxit Schindel, uera quae P
2 veneno correxit Schindel, benenu(m) P
3 artis correxit Schindel, ar/ti P
4 argumenta correxit Schindel, aucmenta P
5 dialecticam Schindel, dialectica P
6 ea de correxit Schindel, eadem P
7 specie correxit Schindel, speciei P
8 accidens correxit Schindel, aedes P

      Explicit de artibus liberalibus (manu recentiore).