Mss
Innumerabilium est discretio facta modorum
Quos hyppotheticos(!), lingua pelasga uocat.
Nos habiles tantum uario discrimine septem
Pro cunctis aliis, sit meminisse satis.
Qui prorsus geminis nectuntur partibus omnes
At primos nexos, tres uocitare placet
Altera pars assumpta modum creat ergo secundum
Pars assumpta prior, altera sex alios
E quibus abiuncti quartus quitusque patebunt
Atque duo `vi´ reliqui `vii´, partibus oppositis.
explicit *iam1 svpra dictorvm prefatio syllogismorum*
1 *iam - syllogismorum* P, om. L